BCCCAP00000000000000000000583
DE SATISFACTIONE, th .. 19, n. 750-752 425, 750. 1. 0 ) Quod per poenitentiam, culpa remissa, adhuc remanere· potest poena aliqua temporalis Iuenda.-Evidens. est quod quando re– mittitur culpa, remittatur etiam poena aeterna, sive damni, sive sensus, nam juxta Apostolum: <<Nihil damnationis est iis qui sunt in Christo• Jesu» (1). Et reverá, homini totaliter converso ad Deum finem ultimum,. jam non debet imputari neque aversio a peo, nec ad creaturas conversio,. cum in justificatione totaliter avertatur a creaturis et totaliter converta– tur ad Deum. Sed semel remissa per poenitentiam culpa, ac proinde poena aeter– na, non necessario semper remitti debet tota poena temporalis. «Si quis dixerit, ait Tridentinum, totam poenam simul cum· culpa re– mitti semper a Deo ... a. s.» .(2'). Quod etiam facile probatur, sive ex Scriptura, sive ex dogmate Pur– gatorii: Ex Scriptura. Deus remittit peccatum adulterii Davidis; at in poenam peccati multa subire debet, mortem filii Absalon, etc. (3). Deus remittit peccatum Moysis apud aquas contradictionl.s; sed in poenam in terram promissionis non introibit (4). Ex dogmate Purgatorii, in quo fideles, remissis culpa et poena aeter– na, solvere debent reatum poenae temporalis. 751. 2. 0 ) Horno justus satisfacere ,potest pr,o poena temporali non tantum de congruo, sed etiam de condigno.-Ita Concilium Tridentinum: «Si quis dixeri.t pro peccatis quoad poenam temporalem minime Deo per Christi merita satisfieri, poenis ab ea inflictis et patienter toleratis, vel a sacerdote injunctis, sed neque sponte susceptis, a. s.» (5). Popositio Baji damnata: «Satisfactiones laboriosae justificatorum non valent expiare de condigno poenam temporalem restantem post culpam .condonatam» (6). Probatur: Opera bona justorum sunt meritoria, et quidem de con– digno, vitae aeternae. Atqui remissio poenae temporalis est multo mi– nus quam consecutio vitae aeternae. Ergo opera bona justorum a for– tiori valent ad remissionem poenae temporalis. 752. Quid sit satisfactio.-Satisfactio in genere est compensatio qua quis tantum dat quantum debet; si agitur de compensatione propter damnum alicui illatum, dicitur restitutio; si vero de compensatione prop– ter injuriam, appellatur. satisfactio. Satisfactio in specie est compensatio qua quis tantam poenam subit. quantam Deo injuriam intulit pro poena temporali peccato debitae. (Aequum) «est, ait Stus. Thomas, ut qui plus voluntatis suae indulsit quam debuit, contra mandatum Dei agens, aliquid spontaneus vel invi– tus patiatur» (7). Opus satisfactorium debet esse laboriosum et liberum. Laboriosum, quia agitur de poena, in quantum haec est quaedam vindicta contra nos ipsos plus quam aequo voluntati nóstrae indulgentes contra legem Dei. (1) Ad·Rom., 8, l. (2) DENZINGER, 922 e·I; 840, 904, 807. (3) II Reg., 12, 7. (4) Nurn., 14, 22; Deut., 34, 1 sqs; (5) DENZINGER, 923. (6) DENZINGER, 1077. (7) I-II, q. 87, a. 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz