BCCCAP00000000000000000000583
424 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 19, n. 749 749. Quid ergo dicendum de famoso decreto Rom. Pont. CaUixti?– Audiamus Tertullianum: «Audio edictum esse propositum, et quidem peremptalfium, Pontifex scilicet maximus, quod est episcopus episcopo– rum, edicit: Ego te moechiae et fornicationis delicta, poenitentia func– tis, dimitto» (25), Secundum Tertullianum, Romanus Pontifex per decretum statueret veniam esse concedendam peccatis luxuriae, non vero idololatriae, ho– micidii et apostasiae; jamvero in hoc Callixtus facile convincitur incon– sequentiae, nam: «Assistit idololatres, assistit homicida, in medio eorum assistit et moechus. Pariter de poenitentiae officio sedent... eamdem invocant ma– trem. Quid agis, mollissima et humanissima disciplina? Aut omnibus iis hoc esse debebis, beati enim pacifici, aut, si non omnibus, nostra esse. Idolatrem quidem et homicidam semel damnas, ma,echum vero de me– dio excipis?» .(26). Respondeo: Omnia haec aliaque hujusmodi, quae profert Tertullia– nus, non aliud sunt nisi calumniae ve! exaggeratlones ipsius. Instant.-Sed .auctor libri Philosophumenon, qui tempore Calllxt.i Romae vixit, eamdem accusationem profert contra Callixtum. Ergo non tam facile Tertullianus de calumnia accusandus est. · Respondeo: Auctorem libd Philosophumenon majorem adhuc esse Romani Pontificis calumniatorem ex sola lectione constat, quandoqui– dem omnibus criminibus possibilibus Callixtum inculpat, tali modo des– criptis, ut nulla fidés ei praebenda sit .(27). ART. III De sat.isfactione. Connexio ma,teriae.-Post considerationem eorum quae pertinent ad contritionem et confessionem, aliquid dicendum restat de illo actu poenitentiae qui dicitur satisfactio, et simul cum praecedentibus con– currit ad constituendam materiam sacramenti Poenitentiae. Porro, de satisfactione dicendum est: a) Utrum sacerdos absolvens debeat aliquam poenam poenitenti con– trito et confesso imponere. b) Utrum satisfactio remittat poenam temporalem ex opere operato. Notiones: Cum tamen nonnulla sint in re praesenti omnino necessa• ria ad rectam intelligentiam doctrinae statim tradendae, opportunum duximus aliquas tradere notiones tum de remissione · culpae et poenae, tum de satisfactione quam horno justus potest, suis operibus bonis, red– dere Deo, non tantum de congruo, sed etiam de condigno. (25) (26) (27) De Pudic'itia, c. 1; PL., 2, 980. Ibid., c. 5. Cfr. de hac quaestione, HuARTE, op, cit., n. 219; cfr. ea quae supra dicta sunt, n. 644, in nota.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz