BCCCAP00000000000000000000583
422 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 18, n. 747 9.º) Stus. Cyprianus dicit aliquos episcópos nimis rigidos esse cum moechis et adulteris, et rationem affert, «quia apud alias (Episcopos) adulteris pax dabatur» (13). 10. 0 ) Quoad moribundos haec habent Concilium Ancyranum et Ni– caenum I: Ancyranum (anno 314): «Si quos autem periculum vel mortis exspec– tatio, aut ex infirmitate aut ex aliqua occasione contigerit, his sub de– finitione statuta communio non negetur» (14). Nicaenum I: «De his qui ad exitum veniunt, etiam nunc lex antiqua. regularisque servabitur: ita ut, si quis egreditur a corpore, ultimo et maxime necessario viatico minime privetur... Generaliter autem omni cuilibet in exitu pasito et poscenti sibi communionis gratiam tribuí, epis– copus probabiliter ex oblatione dare debebit» (15). Innocentius I: «Quaesitum est quid de his observari oporteat qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti, in extremo fine vitae suae poenitentiam simul et reconciliationem com– munionis exsposcunt... Tribuetur ergo cum poenitentia extrema com– munio» (16). Stus. Caelestinus I: «Horremus, Jatear, tantae impietatis aliquem re– periri ut de Dei pietate desperet... Cum ergo sit Dominus cordis ins– pector, quovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti» (17). Pius VI contra Pistorienses: «Item, doctrina, qua postquam synodus professa est, se non posse non admirari illam adeo venerabilem discipli– nam antiquitatis, quae (ut ait) ad poenitentiam non ita facile et forte numquam eum admittebant, qui post primum peccatum et primam re– conciliationem relapsus esset in culpam, subjungit, per timorem perpe– tuae exclusionis a communione et pace, etiam in articulo mortis, mag– num frenum illis injectum iri, qui parum considerant malum peccati et minus illud timent, contraria can. 13 Conc. Nicaeni 1, decretali ln– nocentii l ... et decretali Caelestini l ... redolens pravitatem, quam in ea decretali sanctus Pontifex exhorret» (18). In contrarium afferuntur v6rba ipsa Sti. Innocentii I et canon 22 Concilii Arelatensis I et canon 64 Conc. Illiberitani; at si bene eorum verba perpendantur, aut non denegatur venia peccatorum, aut non agi– tur dE· moribundis, aut communio, quae conceditur, idem est ac reconci– liatio cum Deo, non vero cum Ecclesia. Caeterum in Hispanía et in Gallia aliquando invaluit consuetudo de– negandi moribundis veniam peccatorum, contra quam consuetudinem insurrexerunt Innocentius I et Caelestinus I .09). (13) Epist. 52 ad Anton., n. 21; PL., 3, 811; alia testimonia in SThS,, loe. cit.• n. 41-51. (14) Canon 5; MANSI, 2. 524. (15) DENZINGER, 57. (16) DENZINGER, 95. (17) DENZINGER, 111. (18) DENZINGER, 1538. (19) Cfr. de tota hac quaestione GoNZÁLEz, La penitencia en la primitiva iole– sia española, 52 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz