BCCCAP00000000000000000000583

DE ESSENTIA SACRAMENTORUM, th. 2, n. 26°27 23 thesis omnino vera est; nunc vero, quomodo Eucharistia, quae est sacramentum permanens, componatur adhuc rebus et verbis, si verba videntur non permanere, ,quaestio est quae ad nos, in praesenti saltem, noJ:! pertinet, ·et quae, suo loco, Deo fa.vente, explicabitur. · Objectio 3.•: Sacramentum est in genere signi. Atqui in signo significatio est forma, quae toti signo inest. Ergo in sacramentis verba non sunt forma, sed eorum sig- . nificatio. Respondeo: Disting. minor.: Significatio est forma totius signi, concedo; est forma, seu pars ritus sensibilis, quae simul cum alia efformet aliquid ad unum sig– nificandum, nego. Jam antea animadvertimus quomodo possit considerari sacramentum; nos in praesenti consideramus ritum sensibilem a Christo elevatum ad aliquid significandum; illum ritum, qui potest uno vel duobus elementis constare, utpote hoc a libera Christi 11oluntate dependens, dicimus perfici rebus et verbis tamquan materia et forma. Objectio 4.a: In quocumque composito materia et forma necessario esse debent aimul. Atqui ,in sacramentis non necessario esse debent simul res et verba. Ergo non perficiuntur materia et forma. Respondeo: Dist. major.: Debent esse simul simultaneitate physica vel morali, concedo; necess¡¡,rio physica, · subdisting: in composito naturali, concedo; In com– ,posito conventionali, quale est sacramentum, nego. Et ratio est quia in composito conventionali requiritur utique aliqua simultaneitas, sed sufficit illa quae sit necessaria ad aliquid significandum; jamvero, ·ad aliquid sig– nificandum potest poni nunc aliquid quod postea per aliud elementunt complebitur; quaenam simultaneitas requiratur in unoquoque sacramento, in singulis tractatibus videri debet. Objectio 5.•: In Decreto pro Armenis supra allato dicitur: «Sacramenta tribus perficiuntur, rebus, verbis et persona ministri conficientis sacramentum cum inte1!;– tione faciendi quod facit Ecclesia». Ergo sacramenta non constant tantum rebus et verbis. Respondeo: Et Concilium in hoc decreto enumerat causas, tum extrínsecas, tum .intrínsecas ritus sacramentalis, concedo; tantum causas intrínsecas, nego, Et sane persona ministri non ingreditur ipsam essentiam sacramenti; sed certe requiritur omnino ut sacramentum conficiatur; ideoque Concilium, omnes causas complectens, intrínsecas et extrínsecas, dixit, .et quidem optime dictum, sacramenta Novae Legis tribus perfici. · 27. Quaestio disputata.-Quaeritur a Theologis utrum in omnibus sa– cramentis ritus ille sensibilis, ex materia et forma compositus, significet et cause1t gratiam sacramentalem, an, e contra, in aliquo sacramento sola forma significet et causet effectum, non vero materia. Aliis verbis, quaeritur utrum in omnibus sacramentis materia et for– ma sint partes essentiales, constitutivae, ipsius ritus sensibilis, an in ali– quo sacramento materia sit pars integrans, non vero constitutiva. Quaestio movetur praecipue in Tractatu de Poenitentia, in quo Seo-. tistae dicunt actus poenitentis non significare, nec proinde causare, re– missionem peccatorum, sed esse tantummodo partes integrantes, sine qui– bus scilicet remissio peccatorum dari nequeat. Thomistae acerrime sententiam contrariam propugnant et Scotistas damnant verba conciliorum Florentini et Tridentii:li afferentes; at, im– merito quidem, ut suo loco declarabitur. Haec tamen in mente bene retineantur, quia faene apud auctores in– venitur quod Scotus negaverit sacramentum Poenitentiae constare re– bus et verbis; hoc numquam negavit Scotus, immo contrarium apertissi– me defendit in textu supra allato, ubi expresse· testatur: «in quocumqu~

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz