BCCCAP00000000000000000000583

DE EJUS PRAX.I AB ECCLESIA, th. 18, n. 746-747 421 2. 0 ) Ecclesia, taliter procedendo, sua potestate non uteretur, sed po– tius abuteretur. 3. 0 ) Per institutionem confessionis sacramentalis obligatio imponitur poenitenti veniam petendi ab Ecclesia. Ergo etiam Ecclesiae impohitur obligatio absolvendi, si poenitens est bene dispositus (5). 747. Probatur thesis ex Traditione argumento histodco. 1. 0 ) Stus. Paulus in I Cor, 5, 1-5, loquitur de quodam incestuoso, quem judicávit satanae esse tradendum. Jamvero ipsum, poenitentem, ad );)acem Eccle- siae jubet recipere in II Cor. 2, 1-10. ·• 2. 0 ) Stus Lucas narrat quod multi fideles qui, post eorum conversio– nem adhuc magiae operam dedissent, veniebant confitentes et annun– . tiantes actus suos (6). 3. 0 ) Clemens Alexandrinus narrat juvenem quemdam sceleratissi– mum, postquam poenitentiam egisset, ab Apostolo Joanne receptum fuis– se in Ecclesia (7). 4. 0 ) Clemens Romanus: «Quaecumque igitur deliquimus et fecimus seducti a quodam ex adversariis servis, eorum remissionem imploremus... Melius enim est homini peccata sua confiteri quam indurare cor suum... Vos igitur qui seditionis fundamenta jecistis, in obedientia subditi estate presbyteris, et co.rrectionem suscipite in poenitentiam, genua cordium vestrorum flectentes ...» (8). · 5. 0 ) Pastor Hermae saepissime loquitur de poenitentia secunda, quae lapsis post baptismum conceditur ad salutem; ipse expresse lo– quitur de moechis, adulteris, fornicariis (9). Jamvero quod in Pastore Hermae agatur de remissione peccatorum per ministerium Ecclesiae, probatur ex eo quod Tertullianus, jám mon– tanista, Rom. Pontif. Callixtum, auctoritatem Pastoris Hermae invocan– tem, respondeat Pas.torem Hermae nulla auctoritate gaudere. Sed haec responsio non valet nisi supposita interventione Ecclesiae in remissione peccatorum, quam Pastor Hermae supponit, et Tertullianus negat. 6.º) Stus. Ignatius dicit: «Omnibus igitur poenitentibus remittit Deus, si se convertant ad unionem cum Deo et ad communionem cum Episcopo» ( 10). 7. 0 ) Stus. Polycarpus presbyteros monet ne sint nimis severi in ju– dicio «scientes nos omnes debitores esse peccati» (11). 8. 0 ) Stus. Dionysius, Corinthi Episcopus, scripsit Epistolam iµ qua asserit, juxta Eusebium, «cunetas qui, a quovis lapsu sive delicto, sive etiam ab haeretica pravitate resiliunt, benigne suscipi jubet» (12). (5) Hanc probationem dogmaticam instituunt inter alias D'ALES, L'édit de C:allixte · PALMIERI, Traot. de Poenit., 106 sqs.. ; alii tamen dicunt esse insufficÍentem; quapropter argumentum historicum conficiunt. Cfr. SThS., loe. cit., n. 38-45. (6) Aot. Apost., 19, 18. (7) Haec narratio conservata est ab EusEBIO, Hist. E., lib. 3, c. 23; PG., 20, 255 sqs. (8) Journel, 27. · (9) Mand., 4, 1; PG., 2, 918; Journel, 86. , (10) Epist. aa Philaé/,elph., c. 3; FUNK, Patres APostolioi, 1, 2'U; Journe•, 59. (11) Aé/, Philaé/,elph,, c. 6; FUNK, 1, 303; ,Journel, 73. (12) Hist. E., lib. 4, c. 23; PG., 20, 386. .

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz