BCCCAP00000000000000000000583

420 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 18, n. 743-746 tes absolvebantur a peccato ipso, quatenus est reatus culpae, an ab ali– qua poena canonica, utputa a prohibitione divinis officiis assistendi? Non parum disputatur ínter theologos; quare haec pauca sufficiant: a) Secundum communem sententiam absolutio peccati conferebatur in initio poenitentiae publicae; et ideo, absolutio, quae conferebatur ad finem poenitentiae publicae, erat solutio a poena canonica. b) Secundum alios, absolutio erat unica, illa scÜicet ultima qua poe– nitens absolvebatur a peccato et liberabatur ab omni poena canonica, qua deniqUe restituebatur ad possessionem juris assistendi non aliter ac ti.deles sacrificio Missae. Nunc autem, secundum praedictos auctores, Ecclesia aliquibus pecca– tis gravioribus numquam conferret absolutionem, nec in initio, nec in fine poenitentiae publicae, ne quidem in articulo mortis _(1). 744. Nostra sententia.-Affirmat Ecclesiam universalem numquam taliter se gessisse, nequidem quoad peccata graviora; admittimus tamen casus in quibus aliqua ecclesia particularis suum rigorem eo usque ex– tendisset ut veniam denegasset, data opportunitate loci vel circumstan– tiarum (2). Praeterea, dicimus Ecclesiam universalem non negasse absolutionem peccati, non tantum in foro extern9, sed etiam in foro interno (3). 745. Censura.-Etsi doctrina sit liberae disputationis, juvat tamen doctrinam adducere Concilii Tridentini: «Si quis negaverit confessionem sacramentalem vel institutam vel ad salutem necessariam esse jure divino; aut dixerit modum secrete confitendi solí sacerdoti, quem Ecclesia catholica ab initio semper ob– servavit et observat, alienum esse ab institutione et mandato Christi et inventum esse Jiumanum, a. s.» ( 4). 746. Probatur thesis arg·umento dog;matico a priori. l.º) Si Eccle– sia Universalis veniam denegasset aliquibus peccatis, etsi gravioribus, de– :ficeret a suo munere peccatores ducendi ad salutem aeternam. Atqui hoc est impossibile. Ergo Ecclesia Universalis non denegavit veniam... Prob. major.: Denegata ab Ecclesia venia, poenitentes non possent absolutionem obtinere nec in re, nec in voto; non in re, ut patet in hy– pothesi; non in voto, nam votum recipiendi aliquid quod non recipien– dum est, est prorsus inutile et absurdum. Si igitur Ecclesia absolutio– nem denegasset quibusdam peccatis, dicendum esset ipsam in suo mu– nere defecisse. (1) Ita SrnMoNous, Historia poenitentiae publicae, c. 1; JUENIN, De poeniten– tia, q, 7, c. 7, a. 2, § 1; NATALIS ALEXANDER, diss. 10, in sec. 3; FuNK, Theol. Quartalschrift, 1884, pag. 268 sqs.; BATTIF0L, Etudes d'Histoire et de Théolog. positive; VACANDARD, La confession sacramentelle dans l'Eglise primitive; BoUDINH0N, Revue d'Histoire et de litt. relig,, París, 1897; cfr. DTC., 12, 780-783. (2) «Apud antecessores nostros, scribit Stus. Cyprianus, quidam de episcopis istic in provincia nostra dandam pacem moechis non putaverunt, et in totmn poenitentiae locum contra adulteria clauserunt». Epist. 52, ad Anton., n, 21; PL., 3, 811. . (3) Hanc nostram senténtiam tenent; PALMIERI, De sacramento Poenitentiae, th. 9; SASl>E, De sacramento Poenit., th. 12; HURTER, De Poenitent., n. 451 ; PEscH, De Poenitent., n. 29 sqs.; HUARTE, op. cit., prop. 4 et prop. 23; ZUBIZARRETA, O'l). cit., q, 26, sect. 5, a. 4; SThS., De Poenit,; n. 36-5,1. (4) DENZINGER, 916.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz