BCCCAP00000000000000000000583
DE EJUS PRAXI AB ECCLESIA, th. 18, n. 740-743 419 Etsi omnes isti textus, in se inspecti, et alii quamplurimi omissi, non clare demonstrent necessitatem confessionis distinctae, tamen aliquid in eis invenitur quod, simul cum Traditione christiana posterioris aetatis,' optime demonstrat praxim confessionis jam ab initio Ecclesiae adfuisse. THESIS 18.ª: Ecclesia non solum agnovit jam ab initio necessitatem confes– sionis privatae ad remissionem peccat-Oru.m post Baptismum com:missorum, sed etiam eam ad praxim reduxit, et quidem quoad omnia peccata, etiam gravissima. 741. Connexio materiae.-Jam in superioribus dehionstrata cognitio– ne ab Ecclesia, et suae potestatis remittendi peccata, et necessitatis con– fesionis privatae ad eorum remissionem, quaerendum restat utrum Eccle– sia quibusdam peccatis veniam denegaret ob eorum gravitatem; agitur praecipue de peccatis lwmicidii, idololatriae et impudicitiae; si enim Ec– clesia veniam denegasset his peccatis, suo muneri defecisset. Sunt enim aliqui Doctores Catholici qui hanc praxim audeant Eccle– siae tribuere .. ita ut nequidem in articulo mortis ab his peccatis absol– veret. Ratio, ab ipsis anata, esset haec: quia Ecclesia aestimavit non aliter posse vitare scandalum, aut non aliter, nisi isto rigore, servari potuisse integritatem fidei et morum. Ex alia parte, Ecclesia satis consuluisset saluti peccatorum, quandoquidem peccata gravissima poterant remitti per poenitentiam salutarem cum voto confessionis sacramentalis. Quaestio, secundum ipsos,, esset mere historica et disciplinaris, nec quaestionem dogmaticam attingeret, quia Ecclesia perfecte cognovit, et suam potestatem remittendi omnia omnino peccata, et necessitatem con– fessionis privatae sacramentalis. Cum vero id nobis verum non appareat, demonstrare intendimus, Ec– clesiam hac in re veniam non negasse peccatis, ne quidem gravioribus. 742. Adversarii. - a) Sunt qui dicant Ecclesiam veniam negasse reís peccatorum apostasiae, homicidii et impudicitiae, quando haec pee– cata erant externa et publica. b) Alii dicunt Ecclesiam haec peccata iHis solis veniam renuisse qui poenitentiam diUerebant ad finem vitae. e) Alii, denique, dicunt absolutionem iis tantum fuisse denegatam qui post semel acceptam absolutionem in eadem peccata rursus reinci– debant. 743. Nota ,bene.-Ut tamen sensum harum sententiarum rite asse– quaris, necesse est distinguere inter poenitentiam publicam et privatam. Privata est illa quae consistit in confessione, absolutione et satisfac– tione, prout aput nos existit. Publica vero est illa quae fit publice, in templo, et ordinario, coram: Episcopo. · . . Evidens est hanc poenitentiam publicam non eamdem fuisse in om– nibus et singulis ecclesiis, sed magnum adfuíssE' discrimen inter ipsas. Sed id quod nostra interest ei;t: quandonam conferebatur, in poeni– tentia publica, absolutio?, et quando absolutio conferebatur, poeniten-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz