BCCCAP00000000000000000000583

418 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 17, n. 40 tio. Ergo confessio privata erat in usu Ecclesiae, et quidem ut necessa– ria, ante hoc tempus, nempe ante annum 250. Instant: Si ita res est, confessio privata initium haberet incipiente saeculo tertio. Ergo non adhuc probatur ipsam antea exstitisse. Respondeo: Id probari luculentissime ex historia Montanismi. Nam error Montanistarum in eo etat quod diceret peccata aliqua esse ab Ec– clesia remissibilia, alía vero non ab Ecclesia, sed a solo Deo remissibilia. Jamvero ad hoc ut Ecclesia sciret quinam fideles peccata haberent re– missibilia, quinam vero irremissibilia ab Ecclesiá, necessaria erat con– fessio distincta peccatorum. Ergo confessio distincta jam aderat ante tempota Montanismi, anno 150. Instant: Esto quod ita res se habeat, at nondum probatur existentia confessionis privatae; poterat enim dari confessio publica ad distinctio– nem peccatorum remissibilium vel irremissibilium. Respondeo: Secundum ipsos confessio publica locum haberet in or– dine ad peccata irremissibilia delenda; sed quomodo tune remittebantur illa peccata, quae, juxta ipsos Montanistas, erant ab Ecclesia remis– sibilia? ... Conclusio: Unde ex hoc argumento praescriptionis saltem denionstra– tur confessionem privatam exstitisse, et quidem ut necessariam, ante tempora Montanismi, scilicet ante 150. Sed quid ante hoc tempus? ... Sufficiant sequentia testimonia: a) Stus. Irenaeus, ann. 202: «Multas seduxerunt (Gnostici) mulie– res, quae cauterizatas conscientias habentes, quaedam quidem etiam in manifesto exomologesim faciunt, quaedam autem reverentes hoc ipsum in silentio sensim semetipsas retrahunt, desperantes a vita Dei, quae– dam quidem in totum abscesserunt; quaedam autem inter utrumque du– bitant» ( 4). b) Clemens Romanus, ann. 96-98: «Quamdiu in hoc mundo sumus, peccatorum quae in carne gessimus, ex tato carde poenitentiam agamus, ut a Domino salvemur dum poenitentiae tempus habemus. Postquam enim ex hoc mundo migraverimus, non possumus amplius ibi confiteri aut poenitentiam agere» (5). e) Didache: «Die dominica autem convenientes, frangite panem et gratias agite postquam delicta vestra confessi estis, ut sit mundum sa– crificium vestrum» (6). d) Epístola Barnabae: «Confiteberis peccata tua. Non accedes ad orationem tuam in conscientia mala» (7). (4) Adv. haer., lib. 1, c. 13, n. 7; Journel, 193. (5) J Cor., c. 41, 44, 47, 48, 58; PG., 1, 342; cfr. PIGNATARO, De discipl. poeni– tent., c. 2, q, l. (6) DIDACHE, c. 14, n. 1; Journel, 8.. (7) BARNABAE, Epístola, c. 19, n. 12; PG., 2, 780. Qui plura -desideret, adeat theologos supra citatos, et thesim proxime sequentem.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz