BCCCAP00000000000000000000583
DE EJUS COGNITIONE AB ECCLESIA, th. 17, n. 740 417 peccatorum genere libello scripta professio publice recitetur, cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicari confessione secreta. Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur, tamen quia non omnium hujusmodi sunt peccata, ut ea, qui poenitentiam poscunt, non timeant publicare, removeatur tam improbabilis consuetudo... Sufficit enim illa confessio quae primum Deo offertur, tum etiam sacerdoti, qui pro de– lictis poenitentium precator accedit» (1). nespondeo: In his verbis certo aboletur confessio publica; at non introducitur ut nova sacramentalis confessio, quandoquidem ipse Roma– nus Pontifex dicat eamdem confessionem Deo faciendám esse, et sa– terdoti. Immo, in verbis praecedentibus Romanus Pontifex apostolicam re– gulam invocat pro praxi confessionis sacramentalis privatae, et contra– ria consuetudo ·dicitur improbabilis et reprobabilis, et praesumptio om– nibus modis submovenda (2). Instan't: His rationibus nioderni increduli acquietati, dicunt conf~s– sionem sacramentalem privatam originem ducere a tempore persecutio– nis Decii (anno 250), in quo Nectarius, Episcopus Constantinopolitanus, occasione cujusdam scandali, abrogavit confessionem publicam, et pri– vatam introduxit. «Mulier quaedam nobilis ad poenitentiarium presbyterum accedens., delicta post baptismum a se patrata singillatim confessa est... Progressu temporis mulier aliud facinus confessa est, ecclesiae videlicet diaconum cum ipsa stupri consuetudinem habuisse. Id cum dixisset, diaconus qui– dem ecclesia ejectus est, populus vero graviter commoveri coepit... Cum igitur eam ob causam ecclesiastici homines dicteriis appeterentur, Eu– daemon quidam Ecclesiae presbyter, Alexandria oriundus, episcopo Nec– tario suasit, ut poenitentiarium quidem presbyterum expungeret, unum– quemque vero pro arbitrio et pro animi sui conscientia ad sacramento– rum communionem sineret accedere» (3). Respondeo: Sed praecise ex hoc textu, et ex hoc facto, satis clare eruitur: a) Necessitas contessionis ad veniam peccatorum, nam «in petenda ven_ia peccatum necessario confiteri oportet». b) Necessitas confessionis distinctae, nam mulier illa «delicta post Bap.tismum a se patrata singillatim confessa erat». Praeterea, teste Socrate cujus relatum audivimus, antequam poeni– tentiarius publicus institueretur, jam aderat confessio; quia non dicit ·Socrates quod tune instituta fuisset confessio, sed presbyter poeniten– tiarius ad audiendas confessiones. Jamvero presbyter poenitentiarius institutus fuit medio saeculo ter- (1) DENZINGER, 145. (2) Cfr. totum textum citatum apud DENZINGER, 145. (3) SÓCRATES, Hist, EacZ., 5, 19; PG., 67, 614; nec aliter narrat SOZOMENUI>, Hist. EccZ., 16; PG., 67, 1459. -lll!AN, THEOL, DOGM;--,IV,-.28
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz