BCCCAP00000000000000000000583
416 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th.. 17, n. 737-740 In qua modo loquendi, etsi forsitan non undequaque exacto, non tamen vel mi– nimum quid invenitur quod Protestantibus faveat (22). § III.-AN ECCLESIA ID IPSUM DOCUERIT ET AD PRAXIM REDUXERIT 'TBESIS 17.ª: Ecclesia jam a primis temporibus praxim confessionis sacra– mentalis ut jure divino necessariam credidit. 738. Connexio materiae.-Increduli hodierni dicere ausi sunt confes– sionem sacramentalem penitus ignotam exstitisse usque ad saecu– lum XIII, in quo tantum, scilicet in Concilio Lateranensi, sub Innocen– tio III (anno 1215), instituta fuisset ab Ecclesia; hinc necessitas de– monstrandi fidem Ecclesiae. Ut autem hanc necessitatem plane intelligas, recolendum est, ex una parte, confessionem sacramentalem esse jure divino ad salutem neces– sariam, et ex alia, Ecclesiam non potuisse a suo munere deficere; qua– propter si necessitatem confessionis sacramentalis non agnovisset, ejus jnfallibilitas damnum non parvum pateretur; si vero, talem necessita– tem agnoscendo, ejus praxim .denegasset, suo muneri peccata remittendi, per multa saecula, defecisset. Jamvero, de Ecclesia nullatenus dici potest, nec unum, nec alterum. Rinc magnopere laborandum est in hujus quaestionis historica-investi– :gatione. 739. Modus procedendi.-Aptissimus modus iste erit contra adversa– rios: ut, jam admissa lege confessionis sacramentalis inde a saeculo XIII, probemus confessionem sacramentalem prius exstitisse, usque dum ne– cessarium sit traditionem apostolicam agnoscere, et deinde ejus divinam a Christo institutionem. · 740. Probatur. Unde proponimus argumentum Praescriptionis: Secundum adversarios nostrae fidei lex confessionis sacramentalis lata est ab Innocentio III, in Concilio Lateranensi, anno 1215. Atqui ,confessio sacramentalis aderat in Ecclesia ante Innocentium III. Ergo ... Prob. minor.: Ex consensu omnium Ecclesiarum Orientalium. -Sec– tae Orientales, ab Ecclesia divulsae, sempei' retinuerunt, et adhuc reti– nent, corifessionem sacramentalem ut jure divino institutam et ut ne- 0cessariam ad remissionem peccatorum mortalium post Baptismum com– missorum. Atqui istae sectae separatae sunt ab Ecclesia saeculo V. Ergo •confessio sacramentalis jam a saeculo V erat in Ecclesia. Instant: Sed ad summum confessio sacrainentalis exstat a tempore Leonis Magni (anno 461), nam iste Romanus Pontifex abolevit confes– sionem publicam; et confessionem secretam, soli sacerdoti factam, praescripsit. En ejus verba: «De poenitentia scilicet, quae a fidelibus postulatur, ne de singulorum (22) Cfr.. hanc difficultatem apud HUARTE, op. cit., n. 401.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz