BCCCAP00000000000000000000583
DE CONFESSIONE, th. 16, n. 737 415, Objectio 3.ª: Stus. Joannes Chrysostomus haec habet: «Hortor, rogo ét oro ut fre– quenter Deo confiteamini. Non te in theatrum conservorum tuorum duco, neque ho– minibus peccata revelare cogo» (16). Respondeo : His in verbis excluditur poenitentia publica, concedo. Poenitentia pri– vata, confessio auricularis, nego. Aliquando Stus. Doctor confessionem privatam, sacerdoti faciendam, vocat confes-• sionem solí Deo factam, eo quod peccata soli sacerdoti revelare idem est ac ipsa splf Deo manifestare; sacerdos enim vices Dei gerit. Praeterea, alJ.is in locis Stus. Doctor expresse et clare rectam doctrinam catholicam tradit. Non est igitur sibi contradicendus (17). Objectio 4.ª: Concilium Cabillonense (anno 813) haec dicit: «Quidam Deo solum– modo confiteri debere dicunt peccata; quidam vero sacerdotibus confitenda esse per– censent» (18). Ergo illo tempore confessio sacramentalis existimabatur libera, ita ut in unam vel in aliam partem poterat disputari. Respondeo: Concilium approbat disputationem, nego; contrariam sententiaru tenet, concedo. Concilium enim non Ioquitur de aliqua controversia speculativa, sed tantum refert. aliquos unum dicere, alios vero aliter opinari. Jamvero doctrinam catholicam tradit in canone 32 : «Sed et hoc emendatione indigere perspeximus, quod, quidam, dum confitentur sua peccata sacerdotibus, non plene id faciunt.. :» Objectio 5.a: Gratianus (anno 1158) sibi proponit quaestionem utrum sola cordis. contritione et satisfactione, sine confessione orali, possit Deo satísfieri, et statim refert, civersas opiniones, aliquorum scilicet affirmantium, aliorum vero negantium; et tan– dem concludit ipse rem dirimendam esse ab ipso lectore : «Cuí autem harum potius. adhaerendum sit, lectoris judicio reservatur. Utraque enim fautores habet sapientes et religiosos viros» (19). Respondeo: Juxta Gratianum duplex er:at opinio de necessitate confessionis sa-• cramentalis, seu auricularis, quae pro se haberet fautores sapientes et religiosos viros. de hac re discutientes, nego. Duplex opinio de efficacia confessionis et absolutionis in ordine ad remissionem peccatorum, concedo. · In historia ecclesiastica et theologica nullum habetur vestigium de duplici opi– nione circa necessitatem confessionis auricularis; utique vero de efficacia absolu– tionis in remissionem peccatorum, e. g. Richardus a Sto. Victore, Abaelardus, Ma-– gister Sentent., Petrus Pictaviensis, Robertus Pullus, Alanus de Insulis, disputarunt de vi et efficacia confessionis et absolutionis, nec semper bene locuti sunt (20). Objectio 6.a.: Alexander Alensis, Stus. Bonaventura, aliique Theologt, dixerunt con– fessiqnem fuisse institutam ab apostolis, non vero a Chrtsto. Ergo secundum ipsos non. est jure divino insti~uta confessio. Respondeo: Juxta istos auctores sacramentum Poenitentiae fuit immediate ins– titutum ab ipso Christo. Sed cum ejus exercitium expostulet confessionem, Apostoli confessionem praecepissent, non quidem auctoritate propria, quasi id liberum foret, sed quasi consequens ex ipsa institutione Christi. Audiatur ipse Stus. Bonaventura: «Poenitentia instituta fuit... quantum ad for– male, quod est absolutio sacerdotis et ligatio ,et i;¡uantum ad materiale, quod est qui– dem lucida et aperta confessio non solum in generali, verum etiam in speciali; et primum Dominus instituit per se et promulgavit, scilicet clavium potestatem Joannis vigesimo post resurrectionem; secundum vero institutum fÚit per Apostolos, vel ut melius dicam promulgatum; -quia Dominus Apostolos docuit, et ipsi a Domino docti et auctoritate ab ipso accepta, immo ejus auctoritate, promulgaverunt» (21) (16) (17) (18) (19) (20,) (21) De incomprehensibili, hom. 6, n. 4; PG., 49, 237; DE LAZARO, 4, 4; PG.• 48, 1012. Cfr. GALTIER, loe. cit., 463-467. Apud MAN13.I, c. 33. II Decret., caus. 33, q. 3, dist. 1, p. l. RICHARDUS A STO. VICTORE, De potestate ligandi et solve.ndi, c. 7; MAGI/3"'1 TER SENTENT., IV Sentent., dist. 18, n. 4, etc.; cfr. HUAR.TE, De Poenite'n-' tia, n. 398. In IV Sentent., d. 22, a. 2, q. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz