BCCCAP00000000000000000000583
414 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 16, n. 735-737 a) «Multique credentium veniebant confitentes, et annuntiantes ac– tus suos» (8). Haec verba ab aliquibus (9) intelliguntur de declaratione generali peccatorum; ab aliis vero, de confessione sacramentali, eo quod verbum adhibitum (exomologueszai) ipsam solet designare (10). b) «Confitemini ergo alterutrum peccata vestra» (11). Nec obstat in hoc textil vox alterutrum (allelois); sensus igitur es– set: confitemini nomines hominibus, ii qui delictis obruti estis, illis qui. potestatem habent delicta absolvendi. e) «Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate» (12). 736. Scholion: Etsi per se requiratur confessio materialiter inte– gra, sufficit tamen confessio formaliter integra.-Nam: a) Christus ins– tituere debuit hoc sacramentum humano modo peragendum. Atqui ho~ sacramentum humano modo peragi non potest nisi contentus fuisset confessione · formaliter integra. Ergo... Prob. minar.: Nam horno non potest suorum peccatorum quoad nu– merum et circumstantias semper recordari; immo illi qui maxime indi– gent hoc sacramento, saepe saepius non possunt peccata sua singillatim et exacte in memoriam revocare. Ergo vel Christus confessionem reddi– dit difficillimam, et s.aepissime impossibilem, vel contentus esse debuit. confessione formaliter integra. b) Ex doctrina Concilii Tridentini: «Constat enim nihil aliud in Ec– clesia a poenitentibus exigi, quam ut postquam quisque diligentius se excusserit... ea peccata confiteatur quibus se Dominum et Deum suum. mortaliter offendisse meminerit» (13). Etsi poenitens non confiteatur ·peccata nisi illa quorum meminit, ta– men in voto habere debet confessionem materialiter integram perficere.. 737. Objectio 1.a: Sacra Scriptura omnino silet de confessione sacramentali, seu. auriculari. Si igitur confessio auricularis esset divinae institutionis, hoc silentium nullo modo explicatur. Respondeo: Non loquitur explicite de confessione auriculari, concedo; non loqui– tur implicite et sufficienter, nego. Et revera, ex collatione potestatis judicialiter exerceridae, jam satis colligitur pee-– cata esse sacerdoti judici a poenitente manifestanda. Objectio 2.a: Nectarius abrogavit confessionem <14), quod satis constat ex narratione, Socratis et Sozomeni; exemplum Nectarii «omnes fere episcopi pastea secuti sunt»,. juxta ipsum Sozomenum. Atqui Nectarius afüque episcopi confessionem non abrogas– sent si confessionem aestimarent institutionis divinae. Ergo... Respondeo: Nectarius aliique episcopi abrogarunt confessionem auricularem, nego; abrogarunt munus presbyteri poenitentialis, et si vis, etiam poenitentiam publicam,. concedo (15). (8) (9) (10) (11) (12) (13) (14) (15) Act. Apost., 19, 18. Cfr. KNABENBAUER, F'ILLI0N, etc... Ita STUS. BE~RMINU;,, De Poenitentia, lib. 3, c. 4; C0RLU'Y, Spicilegium, dogmatico-bibl., t. 2, pag. 444; BILL0T, op, cit., pag. 191 sqs. Jacob, 5, 16; cfr. THE0PHILUS AB ÜRBISO, Epistoza Sti. Jacobi (Romae~ 1954), 242 : «Ideo jure haberi potesi; hic locus in suo contextu ut valde– probabilis de confessione sacramentali scriptus». I Joan., 1, 9. DENZINGER, 900. Hist. Eccl., lib. 5, c. 19; PG., 67, 614. Cfr. PALMIERI, th. 34; DE SAN, n. 832; PESCH, n. 382.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz