BCCCAP00000000000000000000583

DE CONFESSIONE, th. 16, n. 733-735 413 de peccatis ipsis quam de ipsa poenitentis dispositione actuali. Ergo ne– cessaria est cognitio distincta tam de peccatis quam de ipsa actuali dispositione poenitentis. Atqui-subsumo-haec cognitio postulat confessionem distinctam ab ipso poenitente factam. Ergo confessio sacramentalis distincta est ne– cessaria, et quictem ex ipsius Christi institutione, seu jure divino. Unde vides vim argumenti in eo esse quod potestas remittendi pee– cata sit ex jure divino judicialis; ideoque ea omnia requirantur quae ad sententiam judicis sunt necessaria. In judiciis humanis cognitio ~ausae obtinetur per depositiones tes– tium... ; in judicio sacramentali opus est cognitio causae ex ipsa decla– ratione poenitentis eo quod multa peccata sint interna et occulta, ipsi soli cognita; et ipse solus pbenitens sciat eorum malitiam et gravita– tem; et, cum ipse debeat absolvi, et interior poenitentia sit omnino ne– cessaria ad remissionem peccatorum, ipse solus confiteri debeat ut reus contritus et confessus. Dices: Sufficit cognoscere dispositiones poenitentis. Ergo non requi– ritur distincta peccatorum confessio. Respondeo.~Negando ,antecedens, nam 1. 0 ) certo cognosci debent dispositiones subjecti, sed id non sufficit; nam judex non debet senten-. tiam, ferre de dispositionibus poenitentis, sed de ejus peccatis. 2. 0 ) Sacerdos, debet poenam injungere ut poenitens pro suo peccato satisfaciat. Jamvero poena imponi nequit nisi quantitas peccati cog– noscatur; quod fit per distinctam confessionem omnium et singulorum peccatorum. § II.-AN CONFESSIO ESSE DEBEAT INTEGRA ET DISTINCTA . ' 2, 0 ) Requiritur per se confessio distincta et integra. 734. Probatur. l.º) Nova argumenta afferre necessarium non est, quandoquidem argumentum supra allatum satis probat necessitatem confessionis distinctae et integrae ad efformandum rectuin judicium in ordine ad sententiam a sacerdote ferendam. Sed praeterea: 2. 0 ) Potestas, a Christo Ecclesiae collata, est potestas remittendi et retinendi peccata, prout vi ipsius peccatum possit solvi aut retineri. Jamvero ut sacerdos judex unum aut alterum faciat, indiget confessione integra et distincta omnium mortalium. Nam secus non potest ·sacer– dos recte judicare utrum poenitens absolvi debeat aut non absolvi, utrum statim absolvi possit, an ad aliud tempus relegandus, utrum et qualis satisfactio injungenda sit. 735. Quoad aliouos textus Sacrae Scripturae.-Afferri solent in prae-• senti aliqui textus Sacr~e Scripturae, ut inde eruatur necessitas confes– sionis, ejusque divina institutio; qui textus, etsi per se forsitan non suf– ficerent ad probationem apodicticam, probatione jam supposita, thesim saltem confirmant.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz