BCCCAP00000000000000000000583

412 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 16, n. 731-733 731. Adversarii.-a) Wiccleff: «Si hamo fuerit debite contritus, om– nis confessio exterior est sibi superflua et inutilis» (1). b) Protestantes admittunt utilitatem confessionis distinctae, sed ne– gant ejus necessitatem; immo dicunt eam esse carnificinam, et cruen– tissimam, et ex Script·uris probari non posse- (2), esse inventam ab In– nocentio III in Concilio Lateranensi (anuo 1215). e) Petrus de Osma: «Confessio de peccatis in specie fuit ex aliquo statuto universalis Ecclesiae, non de Jure divino» (3). , 732. Censura. a) Quod confessio sacram€ntalis sit instituta, et ad salutem necessaria, jure divino, est de fide div. cath. definita in Tri– dentino: «Si quis negaverit confessionem sacramentalem, vel institutam, vel ad salutem necessariam esse jure divino, a. s.» ( 4). b) Quod .confessio sit necessaria ad remissionem omnium et singu– lorum peccatorum, de fide div. cath. definita: «Si quis dixerit in sacramento Poenitentiae ad remissionem pecca– torum necessarium non esse jure divino confiteri omnia et singula pee– cata mortalia, quorum memoria cum debita et diligenti praemeditatio– ne habeatur, etiam occulta... et circumstantias, quae peccati speciem mutant, a. s.» (5). e) Quod necessitas confessionis derivetur ex institutione sacramenti Poenitentiae per modum judicii exercendum, est saltem doctrina catho– lica. «Constat enim sacerdotes judicium hoc incognita causa exercere non potuisse, neque aequitatem quidem illos in poenis injungendis servare potuisse, si i_n genere dumtaxat, et non potius in specie ac singillatim sua ipsi peccata declarassent» (6). 733. Nota bene.-Scotus sustinuit necessitatem confessionis distinctae non posse demonstrari ex Joan., 20, 23, et Mt., 16, 19, si verba in seip– sis inspicerentur, independ.enter scilicet a Patrum aliorumque scripto– rum. ecclesiasticorum interpretatione; aliis verbis, secundum Scotum necessitas confessionis non derivatur ex natura Judiciali potestatis re– rnittendi peccata ex se inspecta; certe hoc non est definitum in Con– cilio Tridentino; quapropter sententia Scoti, etsi a theologis aestirnetur ut falsa, non tamen dici potest damnata (7). 1. 0 ) Confessio sacramentalis est jure divino necessaria. Christus Ecclesiae concessit potestatem remittendi peccata post Baptismum commissa judicialiter exercendam. Atqui sententia judicis prudenter exerceri nequit quin judex distinctam habeat notitiam tam (1) DENZINGER, 587. (2) DENZINGER, 748, 749; cfr. DTC., «Pénitence», 12, 1060. (3) DENZINGER, 724, 725, 't27. (4) DENZINGER, 916. (5) DENZINGER, 917. (6) DENZINGER, 898. (7) Cfr. SUAREZ, h. 1, disp. 17, sect. 2, n. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz