BCCCAP00000000000000000000583

22 DE SAORAMENTIS IN GENERE, th. 2, n. 25-26 toti illi aeeonomiae adhue imperfeetae ae fidei minus explieatae, ipsi– que rationi typorum, qui erant non 1am plena et historica deseriptia,, sed adumbrationes quaedam futurorum» .(23). At in Novo Testamento, postquam umbrae mortis et caliginis dissi– patae sunt, apparuitque sol justitiae Christus Deus noster, oportuit me– dia salutis nostrae esse· perfectiora, magis significativa, immo et instru– mentallter causativa eorum quae significant; Patres igitur umbram ha– buerunt secundum illud Apostoli: <<Umbram habens futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum» (24), quam habemus nos in Evangelio, usque tandem veritatem assequamur in coelestibus, ubi facie ad faciem vi– debimus Deum sicuti ipse est; quare recte omnino Stus. Ambrosius: «Tune videbimus, eum imago transierit, veritas venerit. Tune jam non per speculum, sed faeie ad faeiem ea quae sunt perfecta videbuntur. Aseende ergo, hamo, et videbis illa quorum umbra hie erat vez ima– go» (25). Id quod facit ut nostra sacramenta magis sint determinata magisque significativa, sunt verba, quae, secundum Stum. Augustinum, «obtinue– . runt principatum significandi quaecumque animo eamcipiuntur~ .(26). 26. Objectiones.-Objectio 1.a: In Matrimonio et in Poenitentia non inveniuntur res. Ergo non oinnia sacramenta constant rebus et verbis. Respondeo: Non inveniuntur res materiales, concedo. Non inveniuntur actiones humanae, quae per oppositionem ad verba sunt aliquid minus determinatum in ratione significandi et proinde magis determinabiles per aliud elementum, nego. omnes Theologi in hac generali affirmatione sunt concordes, quod praedicta sacramenta constent rebus et verbis tamquam materia et forma; quomodo autem hoc verificetur, in quonam scilicet repqni debeat materia, in quonam vero forma, quaestio est difficilis, quae in unoquoque sacramento explorari debet. ' Breviter nunc dicemus quomodo se habeant, in his sacramentis disputatis, ma– teria et forma : In Matrimonio, signum sacramentale est ipse contractus mutuo consensu per– fectus; jamvero contractus ille ex.pletur per verba quae, ex una parte, indicant tradi– tionem corporis in ordine ad generationem; ex altera vero dicunt acceptationem; ver– ba, quatenus indicant traditionem, minus sunt determinata ad significandum; hinc &unt res, seu materia; verba autern, quatenus dicunt acceptationern, sunt magis determinata, et ideo sunt forma. · Sic Benedictus XIV: «Legitimus contractus materia insimul est et forma sacra– mentí matrimonii; mutua nempe ac legitima corporum traditio verbis ac nutibus, interiorem animi assensum expriúientibus, materia; et mutua pariter ac legitima corporum acceptatio, forma» (27). In Poenitentia, actiones sensibiles externe manifestatae sunt res, verba abso– lutionis sunt forma... Constat igitur quod omnia sacramenta rebus, tamquam materia, et verbis, tam– quam forma, perficiuntur. Objectio 2.a: Sacramentum Eucharistiae est, juxta Catholicos, sacramentum per– manens. Atqui in eo non sunt verba, quae statim ac prolata sunt, transierunt. Ergo non omnia sacramenta constant verbis. Respondeo: Transeat difficultas, nam in hac thesi loquimur de ritu sensibili tn tpso momento confectionis; jamvero, in Eucharistia, irí ipso momento consecratio– nis, adsunt res et verba, materia nempe et forma, ut nimis clarum est. Ergo nostra _ (23) (24) (25) (26) (27) De sacramentis in genere, pag. 34. Ad Hebr., 10, l. De officiis, lib. 1, c. 48, n. 238; PL, 16, .100. De Doctrina christiana, lib. 2, c. 3. Breve «Paucis abhinc hebdomadis», an. 1758. Cfr. ea quae dicenda sunt ubi de rnateri~, et fcrma sacramenti matrlmonii, n. 888.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz