BCCCAP00000000000000000000583
DE CONFESSIONE, th.. 16, n. 729-730 411 ART. II De confessione. Connexio m,ateriae.-Inter actus poenitentis, qui cUci debent ab ipso in Sacramento Poenitentiae ad ob.tinendum effectum hujus sacramenti, invenitur, secundo loco, confessio, sive accusatio peccatorum; Sacramen– tum Poenitentiae est per modum judicii institutum; quare poenitens n·on tantum poenitere; sed etiam reí vices gerere debet sese accusando sacerdoti absolventi; hinc confessio, de qua in praesenti. Porro, cum de confessione agitur, nonnullae veniunt quaestiones in- vestigandae, quarum praecipuae hae sunt: a) An sit jure divino necessaria. b) An esse debeat integra et distincta. e) An Ecciesia id ipsum crediderit et docuerit et ad praxim redu– xerit jam ab initio. § I.-AN CONFESSIO SIT ,TURE DIVINO NECESSARIA THESIS 16.ª: Ad remissionem peccatorum in sacramento Poenitentiae obti– nendam, confessio sacramentalis saltem formaliter integra omnium et singulorum peccatorum mortalium post Baptismum commissorum, est jure divino necessaria. 730. Explicatio terminorrum.- Confessio est accusatio peccatorum, idoneo sacerdoti facta, ad absolutionem obtinendam. Accusatio, quae non est mera descriptio historica, sed declaratio pec– catorum tali modo facta ut peccator tamquam reus compareat ante sa– cerdotem ut iste sententiam pronuntiet, vel absolutionis, vel retentionis; afüs verbis, accusatio est confessio dolorosa. Integra, id est, eorum omnium peccatorum mortalium quae pecca– tor commisit post Baptismum et nondum clavibus Ecclesiae subjecit. Non requiritur confessio materialiter integra, sed sufficit formaliter in– tegra, quia dari potest casus in quo, vel poenitens .non recordetur om– nium omnino peccatorum, vel, spectatis certis circumstantiis, non te– neatur ea peccata confiteri. Quaenam sint causae, quae a confessione materialiter integra excu– sent, vide apud Moralistas. Peccatorum mortalium, quia etsi pecata venialia sint materia suf– ficiens confessionis, non tamen sunt materia necessaria, et pluribus aliis modis remitti possint; necessitas igitur confessionis afficit tantum pee– cata mortalia.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz