BCCCAP00000000000000000000583

·410 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 15, n. 728~729 Hinc ponitur quaestio utrum sacramentum Poenitentiae possit esse simul validum et informe. Sententiae.-Sunt qui dicant contritionem esse necessariam tam ad remissionem peccatorum quam ad constitutionem signi sacramentalis tamquam ejus partem essentialem; sed dicunt sacramentum Poenitentiae posse esse validum t-t informe ex defectu attritionis universalis; ut si aliquis duo peccata mortalia habens, de uno contritionem habet ob motivum particulare, et de altero, prorsus immemor, detestationem non conciperet. In hoc casu, sacramentum esset validum, quia vere dolens; at informe, quia non dolet de omnibus, et ideo remissionem non obti– net, quia unum peccatum nequit sine altero remitti (1). Sunt alii qui id ipsum tenent, sed validum et informe repetunt ex defectu attritionis appretiative summae; ut si quis bona fide accedit ad sacramentum credens se habere attritionem appretiative summam, dum revera illam non habet, eo quod adhuc habeat aliquem affectum ad peccatum. In hoc casu dicunt sacramentum esse validum, quia attri– tio poenitentis esset vera attritio; sed informe, quia deesset gradus appretiative summus, qui est necessarius ad removendum obicem (2). Nostra sententia.-Tenet sacramentum Poenitentiae posse esse vali– dum et informe; validum, quia attritio requisita ut materia sacramen– ti debet esse formalis, et non tantum virtualis, quatenus scilicet vir– tualiter contineretur in actu caritatis; informe, quia praedicta attritio Jormalis debet esse sensibilis seu externa, ita ut a sacerdote judice dig– nosci queat. Jamvero attritio praedicta potest sensibiliter manifestari quoad ejus veritatem, non vero quoad ejus intensitatem. Ergo non re– quiritur attritio appretiative summa ad materiam sacramenti. Quapropter ex hoc quod attritio requisita sit formalis, jam removet obicem, et ex hoc quod necessario non sit sensibilis, quoad ejus inten– sitatem, sequitur attritionem appretiative summam non esse necessa– riam ad materiam sacramenti (3). 729. Sacramentum Poenitentiae potest reviviscere.-Si enim sacra– mentum Poenitentiae potest esse validum et informe, jam sequ1tnr pos– se etiam reviviscere; et revera, omne sacramentum validum efficit quod significat; significat autem sacramentum Poenitentiae titulum, seu jus ad liberationem; iste titulus-res et sacramentum-exigit infusionem gratiae; remoto igitur obice, gratiae fit productio. Quandonam reviviscat.-Statim ac obex tollitur, scilicet quando au– fertur defectus qui fuit causa informitatis. (1) Ita STUS. THOMAS, Suppl., q. 9, ª· 1; SUAREZ, De Poenitentia, disp. 20, sect. 5, n. 7; LuGo, De Poenitentia, disp. 14, sect. 6-7; SoTo, in IV sentent., dist 18, q. 3, a. 3. (2) Ita BILLOT, De Poenitentia, th. 16; VAN NOORT, De Poenitent., n. 68 sqs.; HERVE, op. cit., n. 379 sqs. (3) Cfr. de he re GALTIER, De Poenitentia, 417-421; F. TER HAAR, De sacramento Poenitentiae valido et informi, in EphThLov., 15 (1938), 625.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz