BCCCAP00000000000000000000583

DE ATTRITIONE, th. 15, n. 726-728 409 tamen eum ad Dei gratiam in sacramento poenitentiae impetrandam disponit» ( 10). Si enim attritio intra sacramentum non proxime .disponeret ad jus– tificationem, Concilium ita locutum fuisset: «Quamvis attritio sine sa– cramento Poenitentiae non immediate, sed remate ad gratiam disponere possit, tamen cum Sacramento remate disponit» (11). Hoc autem incongruenter et inepte esset dictum. 3. 0 ) Ex modo agendi Eccle_siae: S:i, praeter attritionem, amor saltem initialis, requireretur ad remissionem peccatorum in Sacramento Poeni– tentiae obtinendam, Ecclesia non posset sententiam tolerare in qua ta– lis amor initialis negatur. Atqui Ecclesia tolerat sententiam negantem. Ergo non requiritur ullus actus amoris, nequidem initialis. 727. Objectio l.•: «Nos scimus quoniam translati sumus a marte ad vitam quoniam diligimus fratres» < 12). Ergo sine ullo actu amoris nulla justificatio. Respondeo : Distinguo sensum: caritas habitualis est signum vi,tae spiritualis jam habitae, concedo; caritas actualis est necessaria. ad vitam spiritualem acquirendam, subdist. : extra sacramentum, concedo; in sacramento, nego. Objectio 2.•: Spiritus novae oeconomiae e&t spiritus amoris et non timoris. Ergo in nova oeconomia nulla adesse debet justificatio ex timore, sed solum ex amare. Respondeo: Dist ant.: ... quatenus terminus novae oeconomiae est adoptio filio– rum, concedo ; ... quatenus omnis justificatio procedere debeat ex solo amare, nego. Objectio 3.•: Dicit Concilium Tridentinum: «Disponuntur autem ad justitiam, dum... Deum... tamquam omnis justitiae fontem diligere incipiunt» (13) ; unde juxta Conci– lium attritio sola non sufficit, sed requiritur adhuc aliquis actus initialis dilectio– nis Dei. Respondeo: Dist. antecedens: Et haec verba Concilii Tridentini exigunt in eo qui' sese disponit. ad justificationem aliquem actum formalem amoris initialis, nego ; haec verba indicant quod communiter accidere solet in processu justificationis, concedo. Et re quidem vera, ex actis ipsius ConciliJ. constat Patres tridentinos noluisse in hac clausula exigere, tamquam aliquid necessarium ad justificationem, aliquem ac– tum formalem amoris Dei initialis; immo ex ipsis actis constat verba praedicta de– notare potius quemdam amorem concupiscentiae qui pertinet ad ·spem, non autem ad amorem benevolentiae (14). 728. Scholion: De sacramento Poenitentiae valido et informi. Status quaestionis.-Ex his quae hucusque diximus, satis constat attri.,. tionei:n esse .necessariam ad obtinendam remissionem peccatorum, eff.ec – tum hujus sacramenti. At etiam diximus contritionem esse unum ex tribus actibus poenitentis necessarium ad materiam ipsius sacramenti, licet non tamquam partero essentialem signi sacramentalis. Unde vides contritionem aliam atque aliam requiri posse, sive ad valorem sacramenti, sive ad fructuosam ejus susceptionem. Posset enim aliquam contrítionem esse necessariam ad effectum sacramenti ob– tinendum, quae tamen non requireretur ad valorem sacramenti. (10) DENZINGER, 898. (11) PEscH, /,oc. cit. (12) Joan., 8, 14. (13) DENZINGER, 798. (14) Cfr. PALMIERI, De Poenit., th. 30.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz