BCCCAP00000000000000000000583
406 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 15, n. 721-722 721. Explicatio terminorum.-Ad sacramentum Poenitentiae reci– piendum. Consideratio nostra versatur circa sacramentum Poenitentiae; ast sciendum est eamdem quaestionem posse proponi quando agitur de aliis sacramentis mortuorum suscipiendis, scilicet de Baptismo. Valide et fructuose. Sacramentum est validum quando omnia in eo ponuntur requisita, tam ex parte materiae et formae, quam ex parte ministri sacramentum conficientis, nempe intentio faciendi quod facit Ecélesia. Sacramentum est fructuosum, quando ex parte subjecti sacramen– tum suscipientis, nullus ponitur obex, et ideo sacramentum gratiam pro– ducit in subjecto bene. disposito ad ipsam. Sufficit attritio, illa scilicet ex metu concepta, de qua in thesi prae– cedenti. Sed notandum est quod praedicta attritio debet esse vera, et since– ra, et uniVersalis, et supernaturalis. Vera et sincera, quatenus ita detestatur peccatum ut excludat om– nem voluntatem peccandi. Universalis, quatenus se extendere debet ad omnia peccata detes- tanda et vitanda. _ Supernaturalis, tum ratione principii, per influxum gratiae elevati, tum ratione objecti, quatenus motivum propter quod peccatum detesta– tur, non sit e simplici lumine rationis cognitum, sed lumine fidei; de hoc tamen ultimo inter theologos disputatut, propter quaestionem de distinc– tione actuum intrinsece supernaturalium e solo principio efficiente, an etiam ex eorum objecto formali. Etiam cognita ut talis, quapropter attritionem per se dicimus suffi– cere in sacramento Poenitentiae ad remissionem peccatorum, non tan– tum per accidens. Neque ullus actus amoris initialis requiritur ex amare caritatis, nec inchoatus, nec relative appretiative summus, nec amor concupiscentiae. 722. Adversarii. ~ a) Veteres Scholastici docuerunt Sacramentum Poenitentiae non habere vim et efficaciam remittendi peccata quoad reatum culpae et poenae eternae, sed tantum poenam temporalem,. vel ad summum poenam aeternam; quapropter dixerunt peccatum ip– sum non remitti nisi per contritionem perfectam, et quidem extra sacramentum. Quo pasito, dicere etiam cogebantur contritionem verfectam esse necessariam intra sacramentum Poenitentiae ad remissionem peccato– rum, nec sufficere attritionem, nisi forte per accidens (1). b) Contritionistae, secundum quos contritio perfecta, etsi remissa, requireretur in sacramento Poenitentiae ad remissionem peccatorum; aliis verbis, extra sacramentum requiritur ad justificationem contritio (1) Ita STUS, ALBERTUS MAGNUS, in IV Sentent., dist. 18, ª· 1, 7, 9, 10, 11; PETRUS LoMBARDUS, in IV Sentent., dist. 15, 18, n. 6; cfr. PALMIERI, De Poenit., ed. 2, pag. 328; G. M. CSERTO, De timore Dei 1uxta doctrinam a Petra Lombardo usque ad Stum. Thomam (Wien, 1940); M. QUERA, De oontritionismo et attritionismo in Soholis usque ad tempus Sti. Thomae traditis, in AnSacraT., 4 (1928), 183-202; A. GARCÍA, La atrición en Vitoria y su escueza, in CienTom., 72 (1947), 62-94; DE VooGHT, La iustification dans le sacrement de la Penitenoe cZ'apres Saint Thomas, in EphThLov., 5 (1928), 225; 7 (1930), 668.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz