BCCCAP00000000000000000000583

DE ATTRITIONE, th. 15, n. 718-720 405 bonum et honestum. Atqui non esset nec bonus nec honestus si non posset positive excludere voluntatem peccandi. Ergo ... 2. 0 ) Haec doctrina supponitur in Concilio Tridentino, quando ait contritionem, ex consideratione turpitudinis peccati vel ex gehennae et poenarum metu conceptam, posse peccatum remittere «si voluntatem peccandi excludat cum spe veniae» (20). 719. Objectio l.ª: Actus fidei est bonus quin tamen excludat voluntatem peccandi. Ergo a pari attritio potest esse bona quin voluntatem peccandi excludat. Respondeo : Nego paritatem, nam actus f1dei versatur circa fidem, q_uae de se non excludit affectum ad peccatum; sed actus detestationis peccati directe et im– mediate attingit ipsum peccatum ad ejus destructionem ; quapropter detestatio non est bona nisi quia tendit in destructionem peccati; aliis verbis, tota bonitas moralis detestationis peccati stat in eo quod est fuga ab ipso peccato, Objectio 2.~: Qui de peccatis dolet propter solam poenam, detestatur quidem poenam, sed non peccatum. Atqui in casu non excluditur affectus ad peccatum. Ergo... Respondeo : Qui de peccatis 'dolet attritione serviliter servili detestatur poenam, sed non peccatum ipsum, concedo; attritione simpliciter servili, nego. Instant: Atqui etiam in simpliciter servili, nam eodem modo se habet voluntas in utroque casu. Ergo... Respondeo: Negando instantiam, et raUonem adductam; quia voluntas detestan– tis eodem modo non se habet in utroque casu; in detestatione serviliter servili pec– cator seipsum diligit plus quam Deum, eo quod poenam consideret ut summum ma– lum; quapropter taüter est dispositus ut peccatum rursus committeret nisi peccatum induceret novam poenam, quam ipse odio habet magis quam peccatum ipsum. Dum, e contra, in detestatione simpliciter servili non ita accidit; considerat enim peccator poenam ut malum sibi, sed non ut summum· malum. Objectio 3,a: Qui dolet de peccatis propter solam poenam, hanc habet intemam dispositionem : si non adesset infernus, peccarem. Atqui talis dispositio est moraliter mala. Ergo... Respondeo : Dist. majar. : Si ita dolet, ut positive rejiciat omnia alía motiva de– testationis, concedo. Si ·ita docet, ut positive non rejiciat alia motiva, sed potius ab eis praescindat, nego. II. De sufficientia attritionis ad rem1ss1onem peccatorum in sacramento Poenitentiae obtinendam. THESIS 15.ª: Ad sacramentum Poenitentiae valide et fructuose recipiendum sufficit attritio. etiam cognita ut talis, nec ullus requiritur ac– tus amoris initialis ex motivo caritatis. 720. Connexio materia,e.-Probavimus in thesi praecedenti attritio– nem ex metu conceptam, posse esse bonam et salutarem; et omnem affectum ad peccatum positive excludere. Quaeritur proinde in hac thesi utrum praedicta attritio, in sacra– mento Poenitentiae, sit sufjiciens materia, et quidem proxima, non tan– tum remota, ad remi:ssionem peccatorum obtinendam. (20) DENZINGER, 898.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz