BCCCAP00000000000000000000583

404 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 14, n. 715-718 considera, quam tibi exomologesis exstinguet, et poenae prius magnitu– dinem imaginare, ut de remedii adeptione non dubites» (15). Sic Stus. Joannes Chrysostomus: «Quid gehenna gravius? Sed hu– jus metu nihil utilius; gehennae namque timar regni nobis effert coro- . .nam... Nihil enim tantum peccata consumit, virtutemque crescere facit et germinare, quantum assidui timoris natura» (16). Praeterea, cum Jansenistae nitantur sententiae Sti. Augustini, opere pretium erit in memoriam revocare auctoritatem tanti Doctoris pro doctrina catholica. a) Juxta Stum. Augustinum timor poenarum et gehennae est bonus et utilis: «Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam. Bonus est iste timar, utilis est» (17). b) Peccatores debent timori maxime incumbere: «Cum ergo Domi– nus timorem .incusserit et vehementer incusserit, et repetendo verbum comminationem geminaverit, dict.urus ego sum,, male times? Ista non dicam. Plane times, nihil melius times, nihil est quod magis timere debeas» (18). e) Immo timar «sine dubio ma,gnum Dei donum est» (19). 716. Ratione theologica.-Detestari peccatum sine ullo affectu aa ipsum est actus bonus. Atqui potest, e timore gehennae et poenarum, horno detestari peccatum sine affectu ad ipsum, Ergo detestari pecca– tum sine affectu ad ipsum est actus bonus et honestus. Prob. minar.: Qui efficaciter vult poenam aeternam vitare, debet efficaciter velle vitare id quod poenam aeternam necessario inducit. At– qui omne peccatum mortale necessario inducit poenam aeternam. Ergo qui efficaciter vult poenam aeternam vitare, debet etiam efficaciter velle vitare peccatum mortale. 717. Nota bene.-Ut hoc argumentum bene intelligatur, notari opor– tet nos non velle demonstrare timorem poenae aeternae conjungi non posse cum affectu ad peccatum; hoc non dicimus, sed hoc alterum affir– mamus: timorem poenae aeternae· posse non conjungi cum affectu ad peccatum; et revera, si aliquis vere et efficaciter vult vitare poenam aeternam, non potest non velle efficaciter vitare id omne quod poenae aeternae est necessario inductivum. Unde concludimus: qui vere est attritus ob timorem gehennae, potest non habere affectum ad pec– catum. Pars 2.ª: Dummodo omnem vo.Iuntatem peccandi positive exc!udat. 718. Probatu.r.--Baec secunda ·pars non est nisi corollarium praece– dentis. Nam: 1. 0 ) Probavimus timorem gehennae et poenarum posse esse actum ( 15) De Poenitentia, c. 12; Journel, 317. (16) Ad pop. antioch., hom. 15, n. 1; Journel, 1143. (17) In Ps. 127, enarrat. 7; PL., 37, 1682. (18) Sermo 161, c. 8, n. 8; Journel, 1514. . (19) De Grat. et lib. arb., c. 18, n. 39; cfr. A. TEIXIDOR, De mente S. Augustini circa timorem servilem, in Greg. (1929), 501-536.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz