BCCCAP00000000000000000000583

DE ATTRITIONE, th: 14, n. 713-715 403 b) Quod eadem attritio ex turpitudine peccati vel ex metu gehennae et poenarum, sit bona et salutaris, de fide div. cath. definita in Triden– tino. «lllam vero contritionem imperfectam, quae attritio dicitur, quoniam vel ex turpitudinis peccati consideratione vel ex gehennae et poenarum metu communiter concipitur, si voluntatem peccandi excludat cum spe ve– niae, declarat non· solum non facere hominem hypocritam et magis pec– catorem, verum etiam donum Dei esse et Spiritus Sancti impulsum, non quidem adhuc. inhabitantis, sed tantum moventis, quo poenitens adju– tus viam sibi ad justitiam parat» (8). · «Si quis dixerit, eam contritionem, quae varatur ver discussionem, collectionem et detestationem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine animae suae, ponderando peccatorum suorum gra– vitatem, multitudinem, faeditatem... non esse verum et utilem dolorem, neo praeparare ad gratiam, sed facere hominem hypocritam et magis peccatorem; demum illam esse dolorem coactum et non liberum ac vo– luntarium, a. s.» (9). c) Contra Contritionistas dicendum est eorum sententiam esse ercro– neam, quia, etsi nulla damnatio lata sit contra ipsam, tamen ejus fal– sitas eruitur ex Concilio Tridentino. Pars 1.•: Attritio potest esse honesta et saluta1is. 714. Probatur e,x Sacra Scriptura.-Sacra Scriptura hortatur homi-, nes ut peccata devitent e metu gehennae et poenarum. Atqui Sacra Scriptura nequit homines hortari nisi ad actum bonum et utilem et ho– nestum. Ergo... In Veteri Testamento: «Timor Domini expellit peccatum» (10). «lnitium sapientiae, timor Domini» (11). In Novo Testamento: «Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructum dignum poenitentiae» (12). «Quod si oculus tuus dexter scand<;t,lizat te, erue eum et projice abs te; expedit enim ut pereat unum membrum...» (13). «Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam» (14). 715. Ex Patribus.-Innunieri possent afferri textus Patrum, nai:n in suis ad populum praedicationibus saepissime recurrunt ad poenitentiam, non solum ob amorem Dei, sed et maxime, ob metum judicii, gehennae, poenarum. Sic Tertullianus: «Si de exomologesi retractas, gehennam in corde (8) DENZINGER, 898. (9) DENZINGER, 915. (10) Eocl., 1, 77. (11) Ps. 110, 10. (12) Mt., 3, 7-9. (13) Mt., 5, 29. (14) Mt., 10, 28.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz