BCCCAP00000000000000000000583
402 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 14, n. 711-713 situs ut, poenam peccati detestando, vellet adhuc peccare nisi incurre– ret in novam poenam. Aliis verbis: in timore simpliciter servili, peccator considerat poenam ut malum suum, sed non ut summum malum; quapropter poenam odio habet, quia est mala ipsi et quia est offensa Dei, et offensa Dei majus malum est quam poena ipsa; in timore serviliter servili, peccator con– siderat poenam ut summum malum; quapropter poenam odio habet magis quam peccatum ipsum. Jamvero nemini potest esse dubium quod detestari poenam potius. quam peccatum, aut excludere poenam peccati potius quam effectum peccati, est seipsum velle potius quam Deum; quapropter timar serviliter servilis, in quo non excluditur affectus ad peccatum, nequit esse bonus, nec honestus, estque vitiatus in sua ipsius natura. Sensus igitur thesis est iste: attritio, concepta ex timore gehennaa vel poenae temporalis, vel ex consideratione turpitudinis peccati, ut sit bona et honesta, excludere debet affectum ad peccatum; ideoque non potest esse serviliter servilis, bene vero simpliciter servilis. 712. Advei·sarii.-a) Protestantes, Veteres et Moderni, duce Luthero, qui dicunt contritionem ex metu conceptam esse malam, hominem facere hypocritam, immo magis peccatorem, nihilque aliud esse nisi ruinam totius religionis et moralitatis _(3). b) Jansenistae, Quesnezz et Pistorienses, secundum quos non datu:r medium inter caritatem laudabilem et cupiditatem vitiorum; hinc at– tritio formidolosa est peccatum: «Qui in malo non abstinet nisi timare poenae, illud committit in corde suo et jam est reus coram Deo» (4). Contra sententiam nostram, secundum quam attritio ex metu ge– hennae potest esse bona et salutaris, dummodo excludat omnem pee– candi voluntatem, sunt etiam: e) Pistorienses, qui docuerunt timorem poenarum non esse bonum nec utilem. «Doctrina, quae timorem poenarum generatim perhibet dum– taxat non posse dici malum, si saltem pertingit ad cohibendum manum; quasi timor ipse gehennae... non sit in se bonus et utilis..., falsa, te– meraria, perniciosa, contraria doctrinae Concilii Trindentini, alias damnata.. . » (5). d) Contritionistae, secundum quos talis attritio non potest exclu– dere affectum ad peccatum, ac proinde voluntatem peccandi (6). 713. Censura. a) Quod contritio ex metu gehennae concepta, non sit peccatum nec hominem pejorem faciat, de fide divinita cath. defi– nita in Tridentino. »Si quis dixerit, gehennae metum, per quem ad misericordiam Dei de peccatis .dolendo confugimus vez a peccando abstinemus, peccatum esse: aut peccatores pejores facere, a. s.» (7). (3) DENZINGER, 898, 915, 746. (4) DENZINGER, 1410, 1412, l.413. (5) DENZINGER, 1525; cfr. etiam 1304, 1305. (6) Sic WITASSE, De sacram. Poenit., pag. 128 sqs. et 442 sqs. Cfr. GAL~ op cit., n. 100. (7) DENZINGER, 818.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz