BCCCAP00000000000000000000583
DE ATTRITIONE, th. 14, n. 711 401 Ex consideratione turpitudinis peccati concepta. Turpitudo peccati ori– tur ex eo quod peccatum .formaliter sese opponat legi Dei sive nat.urali et aeternae, sive positivae; hinc, ut consideratio turpitudinis peccati va– leat ad destructionem peccati, non potest separari ab hac oppositione ipsius ad legem Dei; si autem separaretur, id est, si aliquis detestare– tur peccatum ob ejus oppositionem naturae rationali, aut humano con– victui, non esset attritio, de qua in praesenti. Ex metu gehennae et poenarum..Gehennae nomine venit infernus, id est, poena aeterna damni et sensU,s. Poenae autem nomine venit omnis poena temporalis sive in hac, sive in altera vita luenda; ita, contra Vasquez (1), communis sententia theo– logorum (2). Hinc attritio potest coricipi sive ex metu inferni, sive ex poena tem– porali quae debetur non tantum peccatis mortalibus nondum remissis, sed etiam peccatis mortalibus jam remissis et venialibus, quibus irtfligi possunt a Deo poenae temporales utriusque vitae. Sed notari oportet quod attritio, ex metu gehennae et poenae con– cepta, intelligi o,ebet de Deo in quantum ipse, otfensus, infligit poenam aeternam et temporalem; quod, in attritione ex metu poenae aeternae, semper et necessario habebitur, quia ipse solus potest poenam aeternam infligere, non vero in metu poenae temporalis. Attritio servilis. Ex his recte colliges metum poenae aeternae esse ti– morem Dei; metum poenae temporalis debere etiam esse timorem Dei ut ad justificationem aliquid valeat. Duplex timor. Sed timor Dei potest esse dupliciter: Vel filialis, vel servilis; filialis est ille quo moventur filii erga patrem quem fideliter amant, et cui vitare volunt quamlibet offensam; servilis vero est ille qub moventur serví, ex timore scilicet poenae, et quidem poenae tantum. Aliis verbis, objectum timoris potest esse vel ipsa poena, vel ille qui poenam infert; hinc duplex timor, filialis scilicet et servilis; filia– lis est ille cujus objectum est offensa Dei Patris; dicitur filialis quia est proprius filiorum, qui volunt suis parentibus vitare quamlibet offen– sam; servilis est. me cujus objectum est poena a Deo infligenda; di– citur servilis, quia est proprius servorum, qui non attendunt ad per– sonam quam offendunt,, sed potius ad poenam qua puniuntur. Cum aliquis peccatum detestatur ·ex timore poenae ei debitae, po– test detestare, vel peccatúm ipsurri, vel poenam tantum, abstrahendo a peccato prout est causa poenae. . Duplex attritio. Hinc oritur duplex attritio: simpliciter servilis, et serviliter servilis. Attritio simpliciter servilis est illa in qua peccator detestatur, et peccatum et poenam peccati, excludendo ab eo et unum et alterum. Attritio serviliter servilis est illa in qua peccator detestatur quidem poenam peccati, sed non peccatum ipsum; quapropter taliter est dispo- (1) In III, q. 92, a. 1, dub. 3, n. 3. (2) Cfr. SUAREZ, in III, disp. 5, sect. 2, n. 15; LUGO, De Poenitentia, dlsp, 5, n. 137,' 141. MAN. THEOL. DOGM.-IV.•-27
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz