BCCCAP00000000000000000000583
400 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 14, n. 709-711 Respondeo: Verba Ezechielis intelligenda sunt de poenitentia facta ex toto corde et ex tota anima, quae poenitentia habetur in contritione caritate perfecta, concedo. Aliter intelligenda sunt, scilicet de simplici detestatione peccati ob quodlibet moti– vum,, nego. Objectio 2.ª: Sacra Scriptura peccatorem hortatur ut peccatum detestetur, quia 'est transgressio mandatorum, ingratitudo erga Deum... ; et haec peccati detestatio proponitur ut proxima dispositio ad justificationem. Atqui talis detestatio, ·quia est .ingratitudo..., pertinet, non ad contritionem caritate perfectam, sed ad virtutem poe– .nitentiae specialis. Ergo non sola contritio justificat. Respondeo: Et Sacra Scriptura, ita peccatorem hartando, vult dare rationes -quae peccatorem excitare solent ad contritionem concipiendam, concedo; vult indi– care motiva e quibus concipitur contritio perfecta et justificans, nego. Instant: Sed in Sacra Scriptura numquam fit mentio bonitatis divinae tamquam -motivi necessarii justificantis. Respondeo : Non fit mentio in forma scholastica, concedo. Non fit mentio expressa et formalis, nego. Objectio 3.a: Mirum videtur esse quod virtus poenitentiae, quae tota quanta est, 0rdinatur ad peccatum destruendum, illud numquam consequi valeat. Atqui in doc– trina secundum quam sola contritio caritate perfecta justificet, id dici debet. Ergo virtus poenitentiae aliquando destruere valet peccatum, et ideo justificare. Respondeo: Dist. majar.: Mirum esset quod virtus poenitentiae generalis num– ,quam posset peccatum destruere, concedo. Mirum esset quod virtus poenitentiae specialis numquam posset peccatum des– truere, nego, Sed attende virtutem poenitentiae generalis posse imperare actus suos ex impe– rio C<Lritatis; quo in casu, poenitentia generalis justificat, non quidem virtute iP– sius poenitentiae, sed virtute amoris imperati. II.-DE ATTRITIONE. 710. Connexio materiae.-Diximus in thesi praecedenti contritionem -dividi posse praesertim in perfectam et imperfectam, prout motivum sit plus minusve perfectum; si contritio eliciatur ex amore Dei per se et propter se, est perfecta, et justificat ante actualem susceptionem sacra– menti; si vero eliciatur ex alio quocumque motivo, e. g. ex considera– ,tione turpitudinis peccati, ingratitudinis, injustitiae..., est imperfecta, et non justificat ante actualem susceptionem sacramenti, sed est materia sufficiens in sacramento Poenitentiae. Porro, de hac imperfecta contritione, seu attritione, duo veniunt in– quirenda: a) utrum sit honesta, et salutaris, et b) Utrum sufficiens sit in Sacramento Poenitentiae ad remissionem peccatorum obtinendam. l. De honestate attritionis. THESIS H.ª: Attritio, concepta ex consideratione turpitudinis peccati, vel ex metu gehennae et poenarum, potest esse honesta et saluta– ris, dummodo voluntatem peccandi positive excludat. 711. Explicatio terminorum.-Attritio est contritio imperfecta, ex quocumque alio motivo concepta, excepto motivo amoris Dei, seu ca– i!t'itatis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz