BCCCAP00000000000000000000583
DE CONTRITIONE PERFECTA, th'. 13, n. 706-709 399, tae. Ergo solí contritioni, ex motivo amoris Dei elicitae, competit jus– tificatio. 707. Ex: doctrina Concilii Tridentini.-Conciliuhi Tridentinuhi distin– guit duplicem contritionem, unam perfectam, quae oritur e caritate et ante actualeni sacramenti susceptioneni jam justificat, licet cum voto - sacramenti; aliam vero, imperfectam, quae concipitur ex turpitudinis pec– cati consideratione, vel ex timore gehennae, vel ex metu poenarum, quae non justificat nisi in sacramento. Atqui omnis detestatio peccati, quae non sit e motivo caritatis, computari debet in contritione imperfecta. Ergo sola contritio caritate perfecta justificat. 708. Quaestiuncula.-Utrum in contritione caritat·e perfecta requi– ratur aliqua determinata intensitas, aut duratio ad obtinendam remis– sionem peccatorum, seu justificationem. a) Fuerunt aliqui Theologi, sic dicti Contritionistae, qui dixerunt solam contritionem caritate elicitam justificare, id est, vim habere justi– ficandi; at non quaelibet contritio, etiamsi e motivo caritatis eUcita, est perfecta, sed illa sola quae pertingit ad certum gradum intensi– tatis .( 16). Ad hanc sententiam hac de causa pervenerunt: Requirebant con– tritionem perfectani ut dispositionem necessariam ad peccatorurri re– missionem obtinendam in actuali sacramenti Poenitentiae susceptione. Sed Theologi responderunt talero contritionem perfectam jam justifi– care ante sacramenti actualem susceptionem. Hinc distinctionem adin– venerunt Contritionistae, inter .contritionem perfectam non intensam, et contritionem perfectam intensam; caritas intensa justificat ante actualem susceptionem sacramenti, non vero illa quae non est intensa. Quoad gradum intensitatis non sibi conveniunt. b) Alii, ut Scotus, videntur exigere quamdam durationem tempo- · ris: at forsitan sententia Scoti hac in re dicere velit quod contritio perfecta justificans fieri non possit in aliquo instanti indivisibili, sed necessario requirat quoddam temporis spatium. Si ita dicere vellet, quaestio non esset theologica, sed potius psychologica (17). 709. Censura:-a.) Doctrina Contritionistarum est erronea, quia dif-. ficile componi potest cum _doctrina Concilii Tridentini. b) Doctrina Scoti, si revera exigeret quamdam durat!onem temp0- ris, dicenda esset etiam erronea. · Probatur.-Non. sunt afferenda nova argumenta praeter ea quae in thesi anata sunt; nam ex doctrina Sacrae Scripturae, Patrum, et Ec-. 1 clesiae, luculentissime constat contritionem perfectam, eo quod ex mo– tivo caritatis eUciatur, justificare; jamvero hoc motivum idem est 1~ contritione intensa quam in non intensa. · Objectio 1.a: «Si impius egerit poenitentiam; .. vita vivet et non morietur» (18), Jamvero in hoc loco justificatío promittitur sincere poenitentibus. Ergo .poenitentia. etiam justificat. (16) (17) (18) Ita BAJUl;i (DJ¡:NZINGER, 1071); JUENIN, De Poenit, q, 4, n. 1; BERTI, De Theolog, c1isoipl., lib. 34, c. 6, n. 19; GAZZANIGA, De Poenitentia,, disp, 6, c. 5; prop, 1, c. 7, a. 3. Cfr. SUA.REZ, disp. 4, sect. 5, n. 3. Ezech., 18, 21.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz