BCCCAP00000000000000000000583
DE CONTRITIONE PERFECTA, th. 13, n. 698-700 397 tribulatione sua. Atqui per contritionem caritate perfectam tali modo peccator Deum quaerit. Ergo et invenit. Prob. minor.: Nam per Novum Testamentum e~ tantum abrogata :sunt quae erant caeremon.ialia, utpote umbrae futurorum, caetera alia, quae pertinebant ad s~nctificationem internam, non tantum non fue– runt abrogata, verum etiam confirmata; inter quae invenitur vis con– tritionis ejusque efficacia ad delenda peccata. Unica ratio affirmandi quod in Novo Testamento contritioni sublata fuisset vis remittendi peccata, esset institutio sacramenti Poenitentiae _vel Baptismi; sed cum hac institutione minime repugnat, nam contritio obtinet suum effectum. dependenter ab eis. Argumentu.:m, secundum: In :Veteri Testahiento actui caritat:is tribui– tur efficacia remittendi peccata, immo et amicitia Dei, cum qua neces– sario conjungitur remissio peccatorum: «Ego diligentes me diligo» (6). Atqui actus contritionis, ex caritate perfecta elicitus, est actus caritatis. Ergo eadem virtus tribui debet contritioni perfectae. 699. Probatur: b) 1 E Novo Testai:m,ento. Innumeri sunt textus in quibus eadem vis et efficacia tribuuntur actui caritatis: «Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum... » (7). «Deus caritas est; et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo» (8). - In his textibus agitur ·de actu caritatis, de actu scilicet, quo in Deum ferimur, quo Ipsum diligimus. · 700. Ex Patribus.-Clemens Romanus: «Caritas nos Deo adglutinat, . caritas peccatorum multitudinem tegit» (9). Joannes Chrysostomus: .«Sicut ignis in silvam ingressus, omnia pur– gare solet, sic caritatis fervor quocumqúe inciderit, omnia tollit atque excindit... Ubi caritas est, omnia sublata sunt mala» (10). Petrus Chrysologus: «Absolvi vis? Ama. Caritas cooperit multitudi– nem peccatorum. Negationis crimine quid pejus? Et .tamen Petrus solo amare valuit hoc delere» ( 11). Stus. Ambrosius: «Audio vos dolere quod non acceperit sacramenta baptismatis. Dicite mihi, quid aliud in nobis est, nisi petitio? Atqui etiam dudum hoc voti habuit, ut, et antequam in Italiam venisset, initiaretur, et pro.xime baptizari se a me velle significavit, et ideo prae ceteris causis. me accersendum putavit. Non habet ergo gratiam quam desideravit? Non habet quam poposcit? Certe, quia poposcit, accepit» (12). (6) Prov., 8, 17.. (7) Joan., 14, 21. (8) Joan.., 3, 9. · (9) Epist. ad, Cor., f.t9, 2; JourneZ, 26. (10) In II · Tim., hom. 7, n. 3. (11) Serm. 94; JourneZ, 2176. (12) JourneZ, 132·8.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz