BCCCAP00000000000000000000583
396 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 13, n. 695-698 Ante actualem susceptionem sacramenti Poenitentiae, id est ante– quam sacramentum re suscipiatur, licet requiratur votum ipsius. 696. Adversarii.-a) Protestantes, nam secundum ipsos contritio nec est libera nec bona; hinc non potest hominem justificare. Nonnulli tamen, inter. Protestantes, dicunt contritionem, si honesta daretur, esse effectum et non causam justificationis; justificatio soli fi– dei tribuenda est. b) Bajus sustinuit contritionem caritate perfectam non semper jus– tificare, sed in casu extremae necessitatis, in articulo mortis, in casu martyrii, in casu scilicet in quo non potest recipi sacramentum baptismi vel poenitentiae (1). . En propositiones Baji damnatae: «Caritas perfecta et sincera..., tam in catechumenis quam in poenitentibus potest esse sine remissione pec– catorum.» «Caritas illa, quae est plenitudo legis, non est semper conjuncta cum remissione peccatorum» .(2). «Per contritionem etiam cum caritate perfecta et cum voto susci– piendi sacramentum conjunctam, non remittitur crimen, extra casum necessitatis aut martyrii, sine actuali susceptione sacramenti» .(3). 697. Censura.-Quod onmis contritio, ex carita te perfecta elicita. justificet, et quidem semper, est doctrina saltem theologice certa; qua– re sententia Baji dicenda est erronea. Concilium Tridentinum supponit notum «contritionem hanc aliquan'– do caritate perfectam esse contingat, hominemque Deo reconciliare, priusquam hoc sacramentum actu suscipiatur» et docet etiam in hoc casu «ipsam nihilominus reconciliationem ipsi contritioni sine sacra– mentí voto quod in illa includitur, non esse adscribendam» ( 4). 698~ Probatur: a) E Veten Testamento. Argumentum primum: Contritio caritate perfecta justificabat per se in Veteri Testamento. Atqui in Novo sublata rion est ipsi talis efficacia. Ergo et in Novo Testaménto justificat per se ante actualem sacramenti susceptionem. Prob. majar.: a) A priori. In Veter( Testamento adesse debebat ali– quod medium remissionis peccatorum; quod nullum esset si talis non fuisset actus contritionis ex motivo omnium perfectissimo. Scimus aliquos peccatores remissionem peccatorum acquisivisse, e. g. Davidem regem; b) A posteriori. «Cum quaesieris Dominum Deum tuum, invenies eum si tamen toto carde quaesieris et tota tribulatione animae tuae» (5). Peccator igitur Deum invenit si eum quaerit in toto carde et in tata (1) DENZINGER, 1071. (2) DENZINGER, 1031, 1032, 1033. (3) DENZINGER, 1071. (4) DENZINGER, 898. (5) Deut., 4, 29.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz