BCCCAP00000000000000000000583
DE CONTRITIONE PERFECTA, th. 13, n. 694-695 395 Sed cum contritio elici queat e pluribus motivis, e. g. ex amore Dei, ex turpitudine peccati, ex timare gehennae, evidens est quod piures etiam dentur species contritionis; guare agendum nobis est in praesenti: a) de contritione elicita ex amare Dei, quae dicitur perfecta, et b) de contri– tione elicita e.x alío quocumque motivo minus perfecto, quae apellatur contritio imperfecta, seu attritio. Nunc autem, contritio perfecta, eo quod procedat ex amore caritatis justificat ante actualem sacramenti susceptionem dummodo votum con– fitepdi importet; imperfecta vero, non justificat extra sacramentum, sed sufficiens est materia sacramenti. Quare agemus: primo de contritione perfecta, et secundo de imper– fecta, S!':)U de attritione. !.-DE CONTRITIONE PERFECTA TBESIS 13.ª: Omnis et sola contritio, ex motivo caritatis elicita, semper jus– tificat ante actualem susceptionem sacramenti Poenitentiae. I , Pars l.ª: Omnis contritio, ex motivo caritatis elicita, justificat. ante actualem. susceptionem sacramenti Poenitentiae. 695. Explicatio terminorum:.-Contritio est ipsemet actus poeniten– tiae formalis, qui elicitur e motivo virtutis poenitentiae generalis vel specialis. Ex motivo caritatis. Int.er omnia motiva propter quae elici potest contritio, eminet motivum caritatis, seu amoris erga Deum. Duplex amor Dei: Deum amare possumus, vel quia est in se bonus, vel quia est nobis bonus. In primo casu amor est benevolentiae, in se– cundo, concupiscentiae. Nos agimus in thesi de amore erga Deum in quantum amor tendit in Deum prout est in se bonus. Sed rursus iste amor benevolentiae erga eum potest esse plus min,us– ve perfectus, prout tendat in Deum prout est in se bonus et super omnia amandus, vel tendat in Deum prout est in se, at non super omnia ainandus. In primo casu amor benevolentiae erga Deum est perfectissimus, et convertitur in amorem amicitiae Deuin inter et hominem; est amor simpliciter caritatis. In secundo casu amor benevolentiae erga Deum est minus perfectus, quia nondum diligit Deum prae omnibus aliis crea– turis, et ideo vi istius amoris horno non sit dispositus omnia potius des– picere quam peccare mortaliter. In thesi intelligimus amorem erga Deum perfectum, qui scilicet ten– dat in Deum próut est in se bonus, et prout appretiative summus. Justificat, id est, reconciliat cum Deo. Semper, et non aliquando, vel in aliqua tantum speciali conditione in qua horno versaretur. 1 '1
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz