BCCCAP00000000000000000000583
DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 12, n. 691-694 ,omittendum; praeterea in Sacra Scriptura datur expresse praéceptum poenitentiae: «Poenitentiam agite» (3). d) Contritio debet esse per se fonnalis: Nam sine vera detestatione peccati nec potest voluntas retractari nec offensa Dei reparari. e) Per aceidens sufficit contritio virtualis: Nam actus caritatis per– .fectae justificat hominem, etiamsi peccator expresse non cogitet de of– fensa Deo illata; in hoc enim casu peccator justificaretur sine expli– ,cito et formali actu contritionis; non tamen sine virtuali, nam in actu perfectae caritatis virtute continetur contritio, quatenus qui vere diligit Deum amore caritatis, detestaretur peccata si de ipsis cogitaret. 692. Corollarium. - Hinc opportune distingues inter necessitatem contritionis. in ordine ad justificationem extra sacramentum, et ejus– dem necessitatem in ordine ad receptionem sacramenti Poenitentiae. In ordine ad justificationem obtinendam extr'a sacramentum, contri– tio necessaria in re vel in voto debet esse ordinario, seu per se, formalis; per accidens, sufficit virtualis. In ordine vero ad justificationem obtinendam in sacramento, contri– tío debet esse necessario formalis, eo quod contritio formalis sit quasi materia sacramenti. Et illud quod se habet quasi materia sacramenti, vel tamquam ejus conditio sine qua non, vel tamquam pars ejus essen– tialis (juxta unam alteramve sententiam scholasticam) non debet poni nisi in se, et non in alio in quo virtualiter contineatur. Unde contritio requisita in sacramento Poenitentiae ad obtinendam remissionem pec– catorum est semper contritio formalis, nec sufficit virtualis. 693. Scholion.-Diximus in superioribus Concilium Tridentinum di– xisse contritionem esse animi dolorem et detestationem de peccato com– misso cum proposito non peccandi de caetero, et addidimus ConciUum non determinasse- utrum requiratur semper propositum formale, an sufficiat virtuale. Diximus adhuc theologos generatim exigere propositum virtuale; sed cum contraria sententia sit etiam probabilis, et in sacramentis pars tutior sit sequenda, quid agendum in praxi si aliquis accesserit ad sa– cramentum cum proposito tantum virtuali; estne obligandus ad repeti– tionem confessionis? Aliqui affirmant, alii vero, negant. Confer Theologos Morales. § II.-DE CONTRITIONE PERFECTA 694. Connexio materiae.-In superioribus dictum fuit de natura et :necessitate contritionis in quantum contritio requiritur ad Sacramen– tum Poenitentiae, tamquam ejus materia proxima, et diximus contri– . tionem formalem esse omnino necessariam cum proposito saltero vir– tuali non peccandi de caetero, ad hoc ut in sacramento Poenitentiae ,obtineatur remissio peccatoruni. (3) Mt., 4, 17.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz