BCCCAP00000000000000000000583
392 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 11, n. 689-690 Theologi generatim dicunt suHJ.cere propositum virtuale, illud scilicet quod jam virtute contineretur in voluntate non peccandi de caetero, quin poenitens expresse cogitaret de futuro _(3). Attamen, cum contraria sententia probabilitate non careat, et ín sacramentis pars tutior sit semper sequenda, melius et securius sempe;r erit propositum elicere explicitum et formale. Hinc tria elementa constituunt actum contritionis, nempe: dolor, de– testatio et propositum, saltem virtuale. Si tamen ordinem prioritatis quaeras, dicendum est contritionem esse per prius detestationem, detestationem esse causam doloris et propositi, saltem virtualis, non peccandi de caetero. Hoc tamen ultimum ita intelligi debet ut detestatio non eodem modo se habeat ad dolorem quam ad propositum; nam ad dolorem se habet formaliter, ad propositum autem nonnisi ex consequenti, quatenus om– nis vera detestatio necessario includit voluntatem non peccandi de caetero. Aliis verbis: detestatia formaliter respicit praeteritum ad illud des– truendum, si fieri posset; futurum vero non respicit nisi in quantum qui vere detestatur peccatum, eo ipso habere debet. voluntatem non pee– candi de caetero. Adversarii.-Hujus thesis adversarii sunt, uti patet, Protestantes, qui idem sentiunt de contritione ac de virtute poenitentiae. Censura.-Eadem ac prius in thesi priina. Probatur.-Contritio nihil est aliud nisi actus forinaliter suinptus virtutis poenitentiae. Atqui actus formaliter sumptus virtutis poeniten-:– tiae est animi dolor et detestatio de peccato commisso cum proposito non peccandi de caetero. Ergo idem est contritio. 690, Quaestiuncula: Quaenam sint qualitates verae contritionis,.:..__Sunt quatuor: interna, supernaturalis, universalis, appretiative summa. a) Interna, quatenus vera contritio ex voluntate ipsa procedere de– bet; hinc non valet contritio externa, nec sensitiva. b) Supernaturalis, quatenus principium, a quo procedit, debet esse gratia Dei elevatum, et quatenus motivum, propter quod elicitur, debet esse non simpliciter honestum se1.4 naturale, sed supernaturale; aliis ver– bis, supernaturalis, ratione principii et ratione motivi. e) Universalis, quatenus sese extendere debet ad omnia et singula saltem peccata mortalia, siquidem in omnibus et singulis peccatis mor– talibus adest vera offensa Dei; non igitur dari potest vera detestatio de uno peccato mortali quin eo ipso de aliis vere doleat. (3) Ita CAJETANUS, in SuppZ., q, 1, a 1; SUAREZ, De Poenitentia, disp, 20,. sect. 4, n. 22 ; SALMANTICENSES, morales, De sacramento Poenitentiae, c. 6, p, 4, n. 54 et alii. - Propositum formale requirunt : SoTus, in IV Sentent., dist. 17, q. 2, a. 1; STUS. BELLARMINUS, De Poenit., lib. 2, c. 6; CANO, Relectio de sacram. Poenit., p. 1, concl. 1, et alii,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz