BCCCAP00000000000000000000583
!O DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 2, n, 21-24 Uti postea videbitur, praecipue in sacramento Poenitentiae, Thomis– tae magis quam Sca,tistae, hanc analogiam urgent, et in eo erit non parva discussio.. Perficiuntur. Hoc verbum studiose est adhibitum, eo scilicet fine ut a quaestione inter Scholasticos disputata omnino praescindamus; no– lumuR enim in hac thesi generali quaestionem dirimere, utrum res et verba in omnibus sacramentis se habeant tamquam partes essentiales, constitutivae, an potius tamquam partes integrantes; quaestio cele– berrima, quae in sacramento Poenitentiae circa actus poenitentis et verba absolutionis, a Scotistis et Thomistis agitabitur. !2. Adversarii.-Haec thesis sic enuntiata paucos habet adversarios. Durandus dixit sacramentum Matrimonii non constare rebus et verbis, nam simplici consensu utriusque partis perficitur, in quo res non inve- niuntur. · 23. Censura.- Theologice certum, immo aliqui dicunt esse etiam ft.det proXimum. Multa sunt Ecclesiae testimonia, in quibus clare ap– paret Sacramenta Novae Legis materia et forma constare; sic in De– creto pro 4rmenis (Concilio Florentino) dicitur: «Haec omnia sacra– menta tribus perficiUntur, videlicet rebus tamquam materia, verbis 'tamquam forma et persona ministri conferentis sacramentum cum in– tentione Jaciendi quod Jacit Ecclesia; quorum si aliquod desit, non per- . ficitur sacramentum» (13). Et in Concilio Tridentino, sess. 14, cap. 2, dicitur: «nam, praeter– quam quod materia et forma, quibus sacramenti essentia perficitur, longissime dissident.. . » ( 14). Et tandem in Codice Juris Canonici: «Potest a quovis ministrari servata debita materia, forma et intentione ... » (15). Plus XII, in Const. Apost.: «Sacramentum Ordinis» accurate deter– minavit materiam et formam sacramenti Ordinis (16). Si tamen aliquis ipsam rem retineret, et terminologiam et modum loquendi-mat_eriam et formam-, rejiceret, certe notam temerarii ef– fugere non posset. 24. Probatur thesis. Ex consensu om.nium Theologorum.-Praeter documenta Ecclesiae supra anata, accedat consensus omnium omnino Scholarum cujuslibet temporis, uno excepto Durando, qui non de om– nibus sacramentis, sed de matrimonio tantum, ausus est rem in du– bium ponere (17). En aliqua Theologorum testimonia: Stus. Thomas: «Quamvis et ver– ba et aliae r.(3s sensibiles sint in diverso genere, quantum pertinet ad naturam rei, conveniunt tamen in ratione significandi, quae perfectius est in verbis quam in aliis rebus; et ideo ex verbis et rebus fit quodam- ¡ 13) DENZINGER, 695, 14) DENZINGER, 895, 908. 15) Canon 742. 16➔ AAS., 40 (1948), 5-7. (17) DURANDUS, in IV Sentent., dist. 1, q. 3, n. 8.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz