BCCCAP00000000000000000000583

DE CONTRITIONE, th. 11, n. 688-689 391 ART. I De contdtione. Cum tamen iil prima parte (th. l.ª et 2.ª) multa dixerimus de poe– nitentia secundum quod est. virtus, quae penitus identificantur cum no– tione contritionis, eo quod contritio sit actus elicitus virtutis poeniten– tiae, in hoc praesenti articulo loquemur: a) breviter de natura contri– tionis et de ejus necessitate; b) amplius de co.ntritione perfecta, et c) de contritione imperfecta, seu attritione. § I.-DE NATURA ET NECESSITATE CONTRITIONIS Agemus primo, de natura contritionis; secundo, de ejus necessitate. !.-DE NATURA CONTRITIONIS THESIS 11.ª: Contritio est animi dolor et vera detestatio de peccato com– misso cum proposito non peccandi de caetero.' 689. Explicatio. terminoru:m.- Contritio etymologice considerata, a verbo latino conterere, idem est ac aliquod corpus durum in partes mi– nutissimas scindere et frangere; ex analogia rerum corporalium quae conteruntur, vocabulum metaphorice est translatum ad res spirituales, in quibus cor, per peccatum induratum, vi poenitentiae, veluti trituratur ac scinditur, ita ut a peccato recedat et ad Deum convertatur (1). Contritio quoad rem est primus et unicus actus a virtute poenitentiae ex ejus motivo elicitus; et ideo actus Virtutis poenitentiae formaliter .sumptus idem est ac actus contritionis; quapropter eadem utrique com– petit definitio: «animi. dolor et detestatio de peccato commisso cum proposito non peccandi de caetero» (2). Animi dolor et vera detestatio de peccato commisso: cfr. thesim primam, ubi de poenitentia secundum quod est virtus. Cum proposito non peccandi. Quod vera detestatio de peccato com– misso secum ferat propositum non peccandi in futurum, evidens est, nain qui vere dolet et vere detestatur peccatum a se commissum, eo ipso sibi proponere debet jam amplius non comm.issurum. Utrum propositum illud esse debeat formalé, an sufflciat virtuale, non constat ex Concilio Tridentino.. (1) Hoc vocabulum «ad significandum vim doloris impositum est, ducta simi– litudine a rebus corporeis, quae minutatim saxo aut duriore aliqua materia confringuntur ut eo vocabulo declararetur corda nostra, quae superbia obduruerunt, 'poenitentiae vi contundí atque conteri». Catech. Romanus, p, 2, c. 6, n. 26. (2) DENZINGER, 897.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz