BCCCAP00000000000000000000583
390 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 11, n. 688 «Verba Scripturae, ait Stus. Thomas, quae maxime sunt sectanda, non faciunt mentionem de aliqua deprecatione, sed magis verbo indica– tivo utuntur. Nam enim dicit: Quaecumque petieris esse solvenda, erunt soluta; sed: Quaecumque solveris, erunt soluta» (3). Praeterea absolutio sacramentalis est sententia judicialis. Atqui sen– tentia judicialis est necessario formaliter indicativa. Ergo forma abso– lutionis debet esse formaliter indicativa. 2.ª) Forma sacramenti 1>0test esse materialiter deprecativa, dummo– do formaliter sit hidicativa.-Est sententia communis theologorum. Et ratio est quia forma materialiter deprecativa exprimere potest exercitium potestatis ministerialis, quam habet sacerdos in ordine ad . remissionem peccatorum; quo in casu, forma materialiter depre'Cativa sensum habebit indicativum, quia exprimit coram Deo potestatem mi– nisterialem vi cujus sacerdos deprecatur ut Deus, tamquam causa prin- . cipalis, peccatum remittat. Id etiam probatur ex praxi Ecclesiae Orientalis, in qua forma abso– lutionis est deprecativa, et nihilominus ut valida ab Ecclesia Romana aestimata semper fuit; haec tamen forma, etsi materialiter deprecativa, sensum habere debet indicativum, ne secus omnes absolutiones invalide fiant (4). 3.ª) Forma absolutionis proferenda est verbis ore Pl'Olatis.-Non igi– tur valet absolutio in scriptis data, nec aliquo signo aequivalenti, e. g. per litteras. Doctrina contraria, etsi dici non possit formaliter damnata, nequit tamen ullo modo sustineri; maxime post declarationem Clementis VIII, secundum· quam ne quidem in casu extremae necessitatis dari licet ab– solutionem absenti per litteras aut internuntium (5); si in nullo casu id licet, ideo esse debet quia absolutio ore proferri debeat. Hinc absolutio, data per telephonium, esset certo invalida, quia collo– quentes non censeantur vere praesentes. CAPUT III DE ACTIBUS POENITENTIS Dictum jam fuit, in thesi 8.• hujus tractatus, actus poenitentis, con– tritionem scilicet, confessionem et satisfactionem, esse materiam proxi– mam sacramenti Poenitentiae, etsi non parte_s constitutivas nec essen– tiales signi sacramentalis. Nunc igitur de istis actibus separatim agendum nobis est; quare .agemus: a) de contritione, b) de confessione, et e) de satisfactione. (3) Opuse. De forma absolutionis, c. l. (4) Cfr. de hac re MORINUS, De. sacramento Poenit.; PALMIERI, th. 13; MICHEL, in DTC., art. «Absolution», 1, 244-252; GALTIER. op, cit., th. 35; JUGIE, op. cit., t. 3, pag. 338-342. (5.) DENZINGER, 1088.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz