BCCCAP00000000000000000000583

DE FORMA SACRAMENTI, th. 10, n. 686-688 389' ministri verbis positam esse: Ego te absolVo ... , quibus quidem de Eccle– siae sanctae more preces quaedam laudabiliter adjunguntur, ad ipsius tamen essentiam nequaquam spectant, neque ad ipsius sacramenti ad– ministrationem sunt necessariae» (2); evidens est quod in praecitatis documentis non agatur de forma sensu stricto, sed eo sensu quo etiam a Scotistis tune temporis adhibebatur, et et;am nunc adhibetur. 687. Probatur.-Forina in sacramentis illucl: est quod magis determi.. natum est in ratione signi et quod simul aliud elementum determinat. Jamvero in sacramento Poenitentiae verba sacerdotis: «Ego te_ absol– vo .. . » .talia sunt in ordine ad significationem ipsius. Ergo forma .istius sacramenti reponenda est in verbis ministri a peccatis absolventis. Et revera sacramentum Poenitentiae institutum est ad remittenda peccata post Baptismum commissa, et quidem per modum judicii exer– cendum; cum igitur haec peccatorum remissio judicialis exerceri ne– queat inter homines nisi sensibiliter, ritus ille, quo Ecclesia utitur ad remittenda peccata vi potestatis clavium, dicendus est ritus sacramen– talis Poenitentiae; nunc autem, duo sunt quae concurrunt ad praedic– tum ritum perficiendúm, nempe actus poenitentis et verba ministri ju– dicialiter sententiam ferentis absolutionis; evidens est quod haec verba sint, prae actibus poenitentis, magis explicita ad significandam remis– sionem peccatorum. Ex consensu omnium rJ.'heofogorum: Omnes enim theologi in eo con– veniunt. 688. Quaestiunculae.-1."·) Forrma absolutionis debet esse indícati– va.-Non parum ínter theologos disputatum fuit circa sensum quera· exhibere debeant illa verba ministri .peccata remittentis: utrum videli– cet neccesarius sit sensus indicativus, an sufficiát deprecativus, et qui- dem ad valorem sacramenti. · Sensus indicativus habetur quando verba exprimunt directe et im– mediate absolutionem, seu remissionem peccatorum: «Ego te absolvo... » Deprecativus autem, quando exprimunt orationem quamdam, depre– cationem, ut Deus ipse absolvat, vel peccatum remittat: «Deus te ab– solvat... » Dicimus quod verba absolutionis exprimere debént sensum indicati– vum, nec sufffüere deprecativum; id est, formula adhibenda talis esse debet ut exprimat remissionem peccatorum hic et nunc a ministro pe– ragendam, non vero misericordiae divinae commendandam. Probatur.--Sacramenta Novae Legis efficiunt id quod significant. At– qui sacramentum Poenitentiae efficit remissionem peccatorum. Ergo eam debet per prius significare. Sed praecipua significatio invenitur in forma. Ergo in forma hujus sacramen.ti debet praecipue significari remissio peccatorum. Sed si ;for– mula esset deprecativa non significaretur talis remissio, sed tantummo– do petitio remissionis. Ergo necessaria est formula indicativa. ,(2) DENZINGER, 896. i !

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz