BCCCAP00000000000000000000583

388 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 10, n. 684~686 Sed nemo non videt utrumque argumentum vi probativa carere, si prae oculis habeat intentum Concilii. Sed ex alía parte, si juxta Thomistas Concilium faveat eorum senten– tiae, idem dicunt Scotistae; nonne Concilium dicit actus poenitentis esse quasi materiam Poenitentiae? .(16). Praeterea Concilium dicit actus poe– nitentis pertinere ad integritatem, non quidem sacramenti, sed Poeni– tentiae; immo, ait eos esse partes (17), aliaque hujusmodi, quae ;favere viderentur sententiae Scotisticae. Quapropter omnino dicendum est quod in hac re nullum adduci debeat documentum Ecclesiae ad dirimendum utrum actus poenitentis sint par– tes essentiales vel integrantes signi sacramentalis; sed tantum debet id investigar! ex aliis locis. Unica argumentatio, ab adversariis adhibita ad suum intentum proban– dum est haec: Sacramentum Poenitentiae· institutum est per modum ju– dicii. Jamvero ad verum judicium constituendum requiruntur, non solum sententia jU:dicis, sed etiam accusationes, depositiones testium, aliaque hujusmodi. Ergo, concludunt, in judicio sacramentali actus poenitentis sunt partes essentiales et constitutivae hujus judicii. . Respondeo: Hanc rationem esse penitus falsam, quandoquidem essen– tia judicii reponenda sit, et quidem totaliter, in sententia quam judex profert, suppositis utique prbbationibus, depositionibus rei et testium; quae, si deessent, nullam haberet significationem sententia judicialis. Ergo haec ratio non pro ipsis, sed pro nobis. valet. ART.II De forma sacramenti Poenitentiae. THESIS 10.ª: Forma sacramenti Poenitentiae reponenda est in verbis sacer– dotis: «Ego te absolvo.» 685. Connexio materiae._,Post explicationem partis materialis hujus sacramenti, considerari debet id quod munere formae fungitur; hoc igi– tur faene absolyitur in hac thesi. 686. Censura.-Est doctrina definita, dummodo haec vox «forma» non sumatur stricto sensu pro parte intrinsece constituente ritum sa– crameptalem, per analogiam compositi physici. In Concilio Florentino: «Forma hujus sacramenti sunt verba absolu– tionis quae sacerdos profert cum dicit: Ego te absolvo» (1). . In Concilio Tridentino: «Docet praeterea sancta synodus sacra– mentí Poenitentiae formam in qua praecipue ipsius vis sita est, in illis (16) (17) «Si quis negaverit ad integram et perfectam peccatorum remissionem re– quiri tres actus in poenitente, quasi materiam sacramenti poenitentiae... a. S.» DENZINGER, 914. Et alibi : «sunt autem quasi materia hujus sacramenti ipsius poeniten– tis actus, nempe contritio. confessio et satisfactio». DENZINGER, 896. «Hac ratione poenitentiae partes di.cuntur». DENZINGER, 896. (1) DENZINGER, 699.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz