BCCCAP00000000000000000000583

DE MATERIA PROXIMA SACRAMENTI, th. 9, n. 681-684 387 ta certis verbis... H aec tamen tria ad sacramentum poenitentiae, ad hoc ut digne recipiatur, requiruntur vez praevia vez sequentia» .(13). Cum Concilium Tridentinum explicite dicat actus poenitentis esse partes sacramenti Poenitentiae, pertinere ad integritatem sacramenti.. ., corrigendus est Scotus in modo Ioquendi. 682. Censu.ra.-Quod isti actus poenitentis sint partes integrantes signi efficacis sacramentalis, non vero essentiales et constitutivae, est doctrina libera; nec possumus approbare sententiam P. Billot (14), se– cundum quam opinio Scoti nullam haberet intrinsecam probabilitatem; Palmieri, e contra, ex examine utriusque sententiae, eamdem deducit intrinsecam probabilitatem, tam pro una, quam pro alia sententia (15). Uti patet, nostra seritentia nobis videtur probabilior. 683. Probatur. l.º) .Actus poenitentis, qui sunt ;materia sacramen– ti Poenitentiae, erunt quoque ejus partes essentiales seu constitutivae, si unum efficiant signum, simul cum verbis absolutionis, remissionis peccatorum; secus vero erunt tantum ejus partes integrantes. Atqui 'actus poenitentis id non efficiunt. Ergo ... Prob. minar: a) Positive. Actus poenitentis sese habent in sacramen– to Poenitentiae sicut depositiones et declarationes testium in judicio humano. Jamvero depositiones testi,um... non significant absolutionem delinquentis, nec eam efficiunt. Ergo ... b) Negative. Si actus poenitentis essent partes essentiales, signifi– cantes et efficientes remissionem peccatorum, ipse poenitens sibi ipsi absolveret, utique partialiter; esset ptoinde minister, saltero partialis, hujus sacramenti. Jamvero haec nequeunt admitti. Ergo... 2. 0 ) Certum est, et ab omnibus theologis admittitur, posse adminis– trari sacrame:p.tum Poenitentiáe illi moribundo qui nullum dederit sig– num sensibile confessionis vel contritionis. Jamvero haec praxis in hac tantum sententia apte potest explicari. Ergo... 684. Nota bene.-Adversarii nostrae thesis multa congerunt argu– menta evidentissime infirma; sciunt Concilium Tridentinum non semel, sed millies repetiisse suum intentum haeretícos tantum damnandi, non vero disputationes domesticas ínter theologos catholicos dirimendi; nihi– Iominus sunt aliquf theologi qui non alia argumenta adducunt pro sua. sententia propugnanda pra:eter verba concilii Tridentini. Duo praesertim argumenta adducere solent: a) Quod juxta Conci– lium vis effectiva remissionis peccatorum praecipue sita sit in forma: «Ego te absolvo»; si autem praecipue, arguunt, non unice. Ergo etiam in actibus poenitentis. b) 'Quod juxta Concilium omnia sacramenta constent materia Él'tt · forma. Ergo materia sunt actus poenitentis, qui ideo sunt partes ejus essentiales. (13) (14) (15) Jbia.; cfr. etiam SUAREZ, in h. 1, dist. 18. sect. 2, n. 12; ubi hanc eam~ dem sent,entiam, licet verbis diversis, pluribus aliis theologis, attribuit. BILLOT, De Eccl. sacramentis, t. 2, th. 3.a PALMlERI, op, cit., in h. 1; sic etiam GALTIER, op. cit., n. 378.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz