BCCCAP00000000000000000000583

386 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 9, n. 681 681. Sententiae. - a) Thomistarum. - Thomistae defendunt actus poenitentis ita esse materiam hujus sacramenti ut vere et proprie di– cantur et sint partes ejus essentiales et constitutivae _(10). Ad removendam tamen quamlibet ambiguitatem, aliqui theologi di– cunt actus poenitentis dupliciter posse considerari, prout scilicet sunt actus boni, et honesti, et meritorii, et prout sunt elementum quoddam illius ritus judicialis a Christo instituti pro remissione peccatorum; jam– vero, secundum istos auctores actus poenitentis, secundo modo considé-' rati dicendi sunt pars essentialis ritus poenitentialis; censent enim sacerdotem absolventem praedictos actus elevare ad esse sacramentale/ ac proinde· sub hoc solo respectu significare et producere gratiam ex opere operato. · Non una tamen est apud istos auctores sententia circa efficaciam signi poenitentialis; signum sacramentale, uti scitur, non tantum signi– ficat, verum etiam id quod significat, efficit ex opere operato; hinc si actus poenitentis concurrunt simul cum absolutione sacerdotis ad unum sacramentale constituendum, consequens est quod pariter significent et causent suam significationem; nihilominus in hac re scinduntur theo– logi Thomistae in duas partes; sunt enim aliqui qui ab actibus poeni– tentis removent quamlibet efficaciam; alii, é contra, eam affirmant; qua~ omnia debent accurate declarari, ut appareat inconsequentia isto- rum theologorum. · Sententia negans forsitan originem habet in ipsis verbis Magistri qui in IV Sententiarum excluserat a poenitentia exteriori rationem signi efficacis gratiae: «Exterior poenitentia, ait Stus. Thomas, non est signum gratiam causans» _(11). Attamen (quod est valde notandum in hac sententia), cum contritio sit actus internus, et materia sacramenti debeat esse sensibilis, ipsa eate– nus dici potest materia quatenus conjungitur cum confessione externa; praeterea, satisfactio potest impleri post sacramentum omnino perfec– tum, quo fit ut satisfactio, prout actu impleta, dici nequeat pars sacra– menti, sed prout imposita a sacerdote et acceptata a poenitente. Restat igitur quod materia sacramenti sit confessio, non tamen his– torica, sed dolorosa, seu cum contritione conjuncta. b) Scotistarum.-Dicunt Sco-tistae actus poenitentis esse quidem ma– teriam, aut quasi materiam, ritus poenitentialis, sed ipsos non ingredi ejus essentiam ita ut simul cum absolutione sacerdotis unum consti– tuant signum efficax remissionis peccatorum, sed esse tantum parteS: integrantes _(12). Ad modum autem loquendi quod attinet, diceridum est quod forsitan Scotus aliquando excesserit; ait enim contritionem, confessionem et sa– tisfactionem nullo modo esse partes sacramenti poenitentiae: «De poeni– tentiae sacramento dico, quod ista tria nullo modo sunt partes ejus, quia,. uf) dictum est dist. 14, poenitentiae sacramentum est illa absolutio tac- (10) (11) (12) STUS, THOMAS, III, q, 84, a. 2; a. 1, ad 1; a. 3, ad 1; SUAREZ, De Poeni– tentia, disp. 18, sect. 2, n. 2,; STUS. BELLARMINU&, De Poenit., lib. 1, c. 15; GONET, De Poenit., disp. 1, a. 3. In IV sentet., dist. 22, q. 2, a. 1; q. 1, ad 3 et ad 2. In IV Sentent., dist. 14, q. 4, n. 30; dist. 16, q. 1, n. 7; MALDONATUS, De– Poenit., P. 3, th. 7; BALLERINI-PALMIERI; De Poenit., n. 5 sqs.; BERAJII)I,. Praxis confess., t. 4, n. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz