BCCCAP00000000000000000000583
DE MATERIA PROXIMA SACRAMENTI, th. 9, n. 679-680 385 Scotus: «In quocumque sacramento distinguitur materia et forma; signum visibile dicitur esse materia; verba vero, forma» (8). 3.'')' Ex refuta,tione sententiae op¡fositae: l.º) Impositio manus non fuit praescripta a Christo, ideoque non debet admitti tamquam neces– saria ad remisionem peccatorum. 2. 0 ) In tantum requireretur manus impositio in quantum necessaria foret ad significandum effectum sacramenti. Atqui non requiritur. Ergo. - 3 .. 0 ) Ecclesia numqua:m credidit manus impositionem esse- materiam hujus sacramenti (9). lPars 2.ª: Non tamen tamquam partes essentiales et constitutivae sigui sa– cramentalis, sed tamquam partes ejus integrantes. 680. Status quaestionis.-Notandum statim est quod, etsi actus poe– nitentis dicantur materia aut quasi materia hujus sacramenti, exinde non sequatur quod sint etiam ejus partes essentiales et constitutivae, nisi velis jaro a priori id statuere quod in quaestione sit; conclusio pro~ cederet si compositum sacramentale esset ad instar compositi physici, in omnibus scilicet univocum et consentaneum; quod, quam absurdum foret, ·nemo est qui non videat; origo istius confusionis forsitan inveni– tur in eo quod orones fere theologi hoc modo ratiocinentur: «Juxta ea quae in tractatu de sacramentis in genere probata sunt, omnia sacra– menta No'vae Legis constant duobus elementis intrinsecis, quorum unum est materia, aliquid scilicet indeterrninatum et determinabile; aliud vero, forma, determinatum et determinans. Atqui Poenitentia est sacramen– tum Novae Legis. Ergo constare deb_et materia et forma, e.t quidem tam– quam partibus essentialibus; cum igitur in hoc sacramento nihil adsit praeter actus poenitentis in ratione materiae, sequitur quod actus poe– nitentis sint materia essentialis hujus sacramenti». Haec tamen argumentatio vitio radicali laborat, in eo consistens quod praesupponat in praemissa majori id quod probandum est, illudque a, priori statuat quod numquam probatum fuit: non enim in tractatu de sacramentis in genere supponendum est omnia sacramenta essentialiter constare duobus elementis constitutivis, nisi alibi id fuerit probatum; curo iste igitur sit locus proprius, hic quoque res investigari debet. Nec valet aliud argumentandi genus a nonnullis theologis adhibi– tum: «Actus poenitentis sunt materia sacramenti Poenitentiae. Atqui illud quod est materia alicujus rei, est ejus elementum co.nstitutivum et essentiale. Ergo, si actus poenitentis sunt materia, sunt etiam ejus par– tes essentiales et constitutivae Poenitentiae». Hoc etiam argumentum claudicat, eo quod analogía materiae et for– mae non debet praesupponi ita rigida in re sacramentaria nisi per prius ipsa demonstretur. (8) oxon., l. 4, dist. 8, q, 1, n. 7; cfr. FRASSEN, Scotus Academio,us, t. 10, pag, 302-304; HIQUAEUS, in IV Sentent., dist. 16, q. 1;. BALLERINI, op. Theoi. Moral., De sacramento Poenitentiae,. c. l. (9) Cfr. STUS. THOMAS, III, q. 84, a. 4. MAN, THEOL, -OGM.-lV.>--26
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz