BCCCAP00000000000000000000583
384 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 9, n. 677-679 Pars 1.a: Actus poenitentis sunt materia proxima sacramenti Poenitentiae, 677. Adversarii.-Aliqui theologi Veteres, ut Gullielmus Altissiodo– rensis, Alexander Alensis, tenuerunt materiam proximam hujus sacra– menti esse ipsam manus impositionem a sacerdote factam dum poeni– tententem absolvit (2). 678. Censura.-Quod actus poenitentis sint materia proxima hujus .sacramenti nobis videtur, non tantum theologice certum, sed etiam de– finitum de fide in Conciliis Florentino et Tridentino: Conc. Florentino: «Quartum sacramentum est Poenitentia, cujus ,quasi materia sunt actus poenitentis, qui in tres partes distinguun– tur» (3). Conc. Tridentino: «Sunt autem quasi materia hujus sacramenti ip– :sius actus poenitentis, nempe contritio, confessio et satisfactio. Qui, quatenus in poenitente ad integritatem sacramenti, ad plenamque et perfectam peccatorum remissionem ex Dei institutione requiruntur, hac ratione poenitentiae partes dicuntur» ( 4). 679. Probatur. l.°) Ex Concilüs: a) Florentino, in quo doctrina sacramentaria generaliter exponitur, ,et dicitur expresse: «Haec omnia sacramenta tribus perficiuntur, vide– licet rebus tamquam materia, verbis tamquam forma et persona mi– nistri conferentis sacramentum cum intentione faciendi quod facit Ec– :elesia; quorum si aliquod desit, non perficitur sacramentum» (5). Pastea vero, idem Concilium, agens de Poenitentia in specie, haec habet: «Quartum sacramentum est Poenitentia ... » (ut supra, in cen– sura). b) Tridentino; in quo agitur de discrimine Baptismum inter et Poe– nitentiam, et, inter alia, hanc rationem adducit, quod materia et forma <sint diversa in utroque sacramento: «Nam praeterquam quod materia cet forma, quibus sacramenti essentia perficitur, longissime dissi– dent ... » (6). Et in canone 4. 0 haec habet: «Si quis negaverit, ad integram et per– fectam peccatorum remissionem requiri tres actus in poenitente quasi materiam sacramenti poenitentiae ... » (7). Constat proinde ex his,conciliis quod omnia sacramenta Novae Legis materia et forma constent, et quod actus poenitentis sint quasi materia sacramenti Poenitentiae. 2.º) Ex doctrina communi omniu:m theologorull!: Sufficiat in prae– senti citare theologos Scotistas, immo et ipsull'!- Scotum, ut appareat hac Jn re perfectissimus consensus. (2) Cfr. GALTIER, art. «Imposition des mains», in DTC., 7, 1393-1397. (3) DENFINGER, 699. (4) DENZINGER, 896. (5) DENZINGER, 695. (6) DENZINGER, 895. (7) DENZINGER, 914.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz