BCCCAP00000000000000000000583

DE MATERIA PROXIMA SACRAMENTI, th. 9, n. 674-676 383: Objectio : Ecclesiae concessa est potestas peccata remittendi et retinendi. Atqui peccata jam remissa et peccata venialia nequeunt retineri. Ergo non .sunt materia. remota libera, nec sufficiens, sacramenti poenitentiae. Respondeo: Dist. majar.: ... ita ut potestas, Ecclesiae concessa, sit primario ins– tituta ad remissionem vel retentionem peccati, concedo; ita ut nihil remittat quando retentioni non est locus, nego. § II.-DE MATERIA PROXIMA SACRAMENTI POENITENTIAE 675. Connexio :materiae.-Ex thesi superiori 6.a constat ritum ab · Ecclesia adhibitum ad remissionem peccatorum esse sacramentum Novae Legis per modum judicii exercendum, ac proinde distinctum esse reali– ter a sacramento Baptismi; oportet nunc declarare utrum ·ritus ille consistat ex uno vel duobus elementis, sicut in aliis sacramentis. Porro, ritus ille, ab Ecclesia adhibitus ad remissionem peccatorum~ nihil aliud est nisi poenitens, contritus et confessus, absolutionem re– cipiens a sacerdote in remissionem peccatorum. 676. Status quaestionis.-Quaeritur igitur utruhi actus poenitentis (contritio, confessio, satisfactio) sint materia proxima signi sensibilis sacramenti Poenitentiae; et si affirmative, adhuc quaerendum est a no– bis utrum actus poenitentis tali modo concurrant ad signum sacramen– tale efficiendum ut sint partes ejus constitutivae et essentiales, an tan– tum integrantes. Cum in praesenti claritas verborum et conceptuum quam maxime desideretur, putamus posse aliter proponi quaestionem, et quidem ma– jori cum claritate, hoc modo: quaeritur in hac .thesi utrum actus poe– nitentis significent et causent ex opere operato, ideoque partialiter, re– missionem peccatorum, quae est effectus hujus sacramenti. «!taque, ait Palmieri, si perpendantur argumenta utriusque partís li– quebit potissimum difficultatem in eo esse, nimirum utrum actus poe– nitentis sint ea materia Sacramenti, quae simul cum absolutione cons– tituat unum totale signum efficax ex opere operato gratiae remissionis,. quemadmodum ablutio simul cum forma baptismi constituit unum to– tale signum efficax gratiae regenerationis:» (1). THESIS 9.ª: Actus poenitentis (contritio scilicet, confessio et satisfactio) sunt materia proxima sacramenti Poenitentiae; non tamen ·tamquam partes essentiales et constitutivae signi sacramentalis, sed tam– quam ejus partes integrantes. Divisio theseos.-In duas partes: a) Actus poenitentis sunt materia proxima sacramenti Poenitentiae., b) Non tamen tamquam partes essentiales et constitutivae signi sacramentalis, sed tamquam ejtis partes integrantes. (1) PALMIERI, op. cit., pag. 174

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz