BCCCAP00000000000000000000583
382 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 8, n. 672-674 Pars 2.ª: Materia remota libera, sed sufficiens, sunt omnia peccata mortalia. jam remissa et peccata venialia. a) Materia remota libera sunt peccata mortalia jam remissa. 672. Probatur.- Id constat: a) Ex praxi universali et constanti fi– delium, qui se accusant non tantum de peccatis nondum sacramentali– ter remissis, sed etiarn de remissis in anteactis confessionibus. b) Ex approbatione Ecclesiae, nam Benedictus XI approbavit et sa– lubre reputatus est ídem péccatum iterum atque iterum confiteri, etsi «de necessitate non sit» (2). Difficultas tamen non parva in eo est quod difficile videtur explica– ri posse quomodo exerceatur vis absolutionis in peccata jam remissa; · peccatum enim jam remissum sive per contritionem perfectam cum voto, sive per anteriorem absolutionem, jam non amplius existit. Si vero non existit, nec potest rursus remitti. Quid enim in hoc casu fit per novam absolutionem? ... Respondeo dicendo quod sicut ille qui se obligavit ad aliquid facien– dum, potest iterum atque iterurrt suam obligationem renovare, sic parí– ter me qui ab aliqua obligatione solutus fuit, potest rursus novis decla– rationibus ab eadem obligatione solutus exhiberi. Cum igitur Deus jus. acquisierit peccatorem odio habendi propter offensam semel illatam, sic etiam potest per novas absolutiones juri suo renuntiare, et hanc no– vara renuntiationem peccatori manifestare. Unde nihil obstat quominus peccata mortalia, jam remissa, denuo subjiciantur potestati clavium (3). b) Et peccata venialia. 673. Censura.- Quod peccata venialia sint materia remota libera, sed sufficiens, est de fid. def. in Tridentino: ~si quis dixerit... non licere confiteri peccatá venialia, a. s.» ( 4). Et jam Leo X damnaverat propositionem Lutheri: «Nullo modo prae– sumas confiteri peccata venialia .. . » (5). Sed nota quod sensus ·istarum propositionum non sit quod peccata venialia possint confiteri, sed quod vis absolutionis cadere possit super peccata venialia ad eorumden remissionem. 674. Probatur. a) Ex praxi constanti fidelium. b) Ex potestate universali, a Christo Ecclesiae concessa, remittendi peccata sine uno addito: «Quaecumque remiseritis peccata, remittuntur eis... » (6). (2) DENZINGER, 470. · (3) Sic DE LUGO, De Poenitentia, disp, 13, n. 73; PALMIERI, th. 12; PESCH, n. 278; TANQUEREY, n. 174; HUARTE, pag, 120. (4) DENZINGER, 917. (5) DENZINGER, 748. (6) Joan., 20, 23.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz