BCCCAP00000000000000000000583
DE ESSEJNTIA SACRAMENTORUM, th. 2, n. 21 19 THESIS 2.ª: Omnia sacramenta No~ae Legis rebus tamquam materia et ver– bis tamquam forma pediciuntur. 21. ExpHcatio terminoru;m...-~ Sacramenta, id est ritus illi "sensibi– les, quibus Ecclesia utitur, quosque in thesi praecedenti probavimus esse septem, nec plura nec paUciora; advertas etiam quod ·quando lo– quimur de ritu sensibili, loquimur de. ejus confectione a ministro e. g. ritus sensibilis baptismi. Rebus... verbis. Sacramenta sunt in genere signi, aliquid proinde sensibile, quod oculis videtur manibusque tractatur; sed in sensibilibus quaedam sunt quae significant ut verba, quaedam vero ut res. Res intelliguntur in praesenti ·non solum elementa naturalia, utputa aqua, oleum, panis ... , sed etiam actiones sensibiles, e. g. ablutio, inunc– tio, quia in his actio.nibus eadem habetur ratio significandi ac in rebus. Breviter dicere possumus, quod per res intelligimus omne id quod dicit oppositionem ad verba. Verba, intelliguntur sive tormaliter sive aequivalenter, e. g., nutus, aliaque hujusmodi. Materia ... , forma. Cum i.n sacramentis, uti dicemus, duo sint ele– menta, nempe res et verba, et res sint in ratione signi magis indeter– minatae, ac proinde per aliud elementum magis determinabiles, Theo– logi omnes, post Gullielmum Altissiodorensem (11), has voces adhibue– runt ad exprimendum id quod in qua,libet re est inveniri; sic e. g., in marmore, aliquid est ut materia, de se indeterminatum ad plura, aliud vero ut forma, quod marmorem ad unum determinat. Simili igitur modo, in ritu sacramentali, res magis est indetermina– ta ad signifl.caridum sanctificationem; verba, e contr!')., magis deter– minate eam significant; quo factum est, ut jure de ritu sacramentali dicatur quod res se habet per modum materiae, verba vero per modum formae. «Aqua enim, ait Stus. Thomas, significare potest, et ablutionem prop– ter suam humiditatem, et refrigerium propter suam frigiditatem; sed cum dicitur: «Ego te baptizo», manifestatur, quod aqua utimur in bap– tismo ad significandam emundationem spiritualem» (12). Adverte tamen, et quidem sedulo, haec omnia nonnisi ad analogiam dici alicujus compositi physici, in quo tantum sensu proprio verificantur; et ratio evidens est, si attente consideratur quod in corporlbus materia est aliquod principium entis, quod ab alío coprincipio, forma scilicet, se– paratim non valet existere; hinc fit, ut materia et forma in corporibus se habeant veluti actus et potentia, et ·coadunentur inter se ad unum simpUczter comporiendum; aliter vero se habet res in ritu sacramentali, in quo nec res, nec verba uniuntur tamquam actus et potentia ad unum simpliciter efficiendum, sed tantummodo conveniunt ínter se ad unum significandum, quod per res vago modo et confuso, per vt:rba autem magis clare et distincte signiflcatur. (11) Summa, lib. 4, tr. 7, q. l. (12) III, q, 60, a. 6 .
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz