BCCCAP00000000000000000000583
DE MATERIA REMOTA SACRAMENTI, th. 8, n. 670-671 381 In sacramento Poenitentiae adest quidem materia remota, scilicet peccata delenda, non vero materia proxima ex qua; et ratio est in prómptu, nam 'totum signum sacramentale hujus sacramenti consistit in actionibus, sive poenitentis, sive sacerdotis absolventis. Actiones vero nec sunt materia proprie dicta, nec indigent speciali applicatione. Quapropter agemus primo de materia remota, seu circa quam, et se– cundo de ejus materia prqxima, seu de actibus poenitentis. § I.-DE :vIATERIA REMOTA SACRAMENTI POENITENTIAE THESIS 8 •· Materia remota et necessaria sacramenti Poenitentiae sunt omnia peccata mortalia post Baptismum commissa et nondum sacra– mentaliter remissa; materia autem remota, sed libera et suffi– ciens, sunt omnia pe•ccata mortalia jam remissa, et peccata ve– nialia. 671. Status quaestionis.~Cum sacrame'ntum Poenitentiae institutu:m fuerit ad .remissionem peccatorum, quaeritur in hac. thesi quaenam sit materia remota circa quam applicetur vis hujus sacramenti in ordine.ad eorum remissionem; quaeritur proinde quaenam sint peccata vi sacra– menti poenitentiae remittenda. Porro distinguimus in thesi duplicem materiam remotam, unam sci– licet necessariam,. nempe peccata mortalia post Baptismum commissa et nondum sacramentaliter remissa; alteram, liberam, sed sufficientem, scilicet ornnia peccata mortalia jam sacramentaliter remissa, et pee- cata venialia. · Divisio thesis. In duas partes, quarum prima aget de materia remota necessaria; secunda vero, d.e materia remota libera, sed sufficienti. Pars. l.•: Materia remota necessaria... sunt omnia peccata mortalia post Bap– tismum commissa et nonduím sacramentaliter remissa. Haec prima pars nulla indiget speciali probatione, quandoquidem potestas judicialis, a Christo Ecclesiaé concessa, et extendi debet ad omnia peccata mortalia post Baptismum commissa, et versari nequit circa peccata ante Baptismum commissa. Primum eruitur ex verbis ipsius Christi potestatem remittendi con– cedentis sine uno addito; secundum vero, ex eo quod peccatum origi– nale, utpote non voluntarium voluntate propria, nequeat vere detestari; et peccata actualia, si quae fuerint commissá ante baptismum, non ca– dant sub potestate clavium eo quod qui talia commiserint, nondum erant subditi Ecclesiae (1). Ergo materia remota necessaria hujus sacramenti sunt peccata mortalia post Baptismum commissa, non vero peccatum originale, nec alia peccata actualia _ante Baptismum commissa. (1) Hinc Concilium Tridentinum docet : «baptismi ministrum judicem esse non oportere (baptizandorum) cum Ecclesia in neminem judicium exerceat, qui _ non prius in ipsam per baptismi januam fúerit ingressus». DENZINGE&, 895. 1
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz