BCCCAP00000000000000000000583
380 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 8, n. 669-670 num Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et _ prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam, rursus cricifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes» (15). Ergo, juxta Apostolum, illi qui post Baptismum peccata co_mmittunt, jam non pos– sunt per sacramentum poenitentiae absolvi. Respondeo: Multae sunt interpretationes hujus textus: a) Novatiani: Impossibile est illos, qui post Baptismum i.n peccatum prolapsi sunt, rursus renovari per poenitentiam. Interpretatio haeretica. b) Aliqui catholici: Impossibile est illos, qui post Baptismum in peccatum pro– lapsi sunt, rursus renovari per novum Baptismum (16). e) Alii catholici: Impossibile est, id est, valde difficile est illos qui post Bap– tismum in peccatum apostasiae prolapsi sunt, rursus renovari per sacramentum poe– nitentiae (17). d) Alii hanc aliam explicationem nobis tradunt: ImpossibHe est quod hi apos– tatae denuo ad fidem veram redeant per illam elementarem doctrinam catholicam, baptismo praeviam, qua prius conversi sunt, sed eos ad poenitentiam trahendos esse per altiorem doctrinam, nempe per doctrinam de sacerdotio Christi, de quo sermo fit in capite 7. Unde impossibilitas, de _ qua agit Apostolus, non respicit apostatam denuo convertendum ad fidem nostram, sed potius apostolum praedicantem 08). CAPUT II DE MATERIA ET FORMA SACRAMENTI POENITENTIAE 670. Connexio materiae. -Absolutis quaestionibus de existentia sa– cramenti Poenitentiae, de ejus reali distinctione a Baptismo deque ejus necessitate et extensione, statim quaerendum est de ejus materia et forma, seu de essentia physica istius sacramenti; jam enim scimus ex Tractatu de Sacramentis in genere quod omnia Novae Legis sacramenta, in ipsa eorumdem confectione, duobus elementis perficiantur, quorum unum est materia, utpote magis indeterminatum et determinabile in ra– tione signi; aliud vero, forma, utpote magis determinatum et determi– nans; oportet igitur utrumque investigare; quia tamen multae sunt quaestiones, tam circa materiam, quam circa formam hujus sacramenti, opportunum duximus, ad majorem dicendorum claritatem, separatim de ipsis agere; quare primo de materia erit dicendum, secundo vero de forma. ART. I De materia sacramenti Poenitentiae. In sacramentis distinguí solet materia remota et proxima; materia remota est illud ex quo conficitur sacramentum, e. g. aqua in Baptismo; materia vero proxima consistit in ejus applicatione, e. g. ablutio'. (15) (16) (l'U (18) Ad Hebr., 6, 4 sqs. Ita STUS. JOANNES CHRYSOSTOMUS: «Quid ergo? Ejecta est poenitentia? Non poenitentia, absit, sed quae rursus fit per Iavacrum renovatio». In Heb., hom. 9, n. 3'; PG., 63, 78; cfr. STUS. THOMAS, III, q. 84, a. 10, ad l. Ita VASQUEZ, in I, disp. 97, c. 1; CORNELIUS A LAPIDE, In Heb., 6, 4-6, et alii. Ita PRAT, La théologie de Saint Paul, 1, 466-597; cfr. SThS., De Poeniten– tia, n. 28; PUIG DE LA BELLACASA, De Poenitentia, n. 567-568.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz