BCCCAP00000000000000000000583
DE EJUS EXTENSIONE, th. 7, n. 668-669 379 missis, qui poenam per judicium destinavit, diem. et veniam per poe– nitentiam spopondit» (8). Stus. Cyprianus: «Miror quosdam sic obstinatos esse, ut dandam non putent lapsis poenitentiam, aut poenitentibus existiment veniam dene- gandam» (9). · Stus. Ambrosius: «Sed ajunt (Novatiani) se, exceptis gravioribus cri– minibus, relaxare veniam levioribus;.. Sed Deus distinctionem non facit, qui misericordiam suam promisit omnibus, et relaxandi licentiam sacer- dotibus suis sine ulla exceptione concessit» (10). · Stus. Augustinus: «Fuerunt qui dicerent quibusdam peccatis non esse dandam poenitentiam; et exclusi sunt de Ecclesia et haeretici facti sunt: in quibuscumque peccatis non perdit víscera pia mater Eccle– sia» (11). 669. Objectio V•: «omne peccatum et blasphe·,>riia remittetur hominibus; spiritus áutem blasphemía non remittetur. Et quícumque dixerit verbum contra Filium ho– minis remittetur. ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro» 02). Ergo datur aliquod peocatum irremissibile, nempe blasphemia contra Spiritum Sanctum. · Respondeo: Blasphemia in Spiritum Sanctum est absolute irremissi:bilis, nego; est irremissibilis hypothetice, et consequenter ad malam dispositionem quam in se ipsa supponit, concedo. Agitur in hoc textu de his qui miracula, a Christo patrata ad ostendendam suam divinitatem, diabolo tribuerant; in hoc consistit blasphemia contra Spiritum Sanc– tum. Jamvero homines, qut taliter procedunt, adeo sunt perversi ut nequeant a suo peccato liberari, dum in sua perversitate manent; excludunt enim a seipsis gra- tiam conversionis. - Ad rem Stus. Thomas : «Dícítur írremíssíbíle, non quod nulZo moclo remíttatur, sed quía, quantum est de se, habet merítum ut non remíttatur, et hoc duplícíter: uno modo quantum ad poenam... Alío modo potest íntellígi quoad culpam; sicut alíquis dícítur morbus íncurabilis secundum naturam morbi, per quem tollítur id per quod rnorbus potest curari; puta cum morbus tollit virtutem naturae vel inducit fastidium cibi et medicincie, licet talem morbum Deus possit curare; ita etiam peccatum in Spi– ritum Sanctum dicítur irremissibile secundum suam naturam, in quantum excludit ea per quae fít remissio peccatorum. Per hoc tamen non praecludítur via remittendi et sanandí omnípotentiae et misericordíae Dei, per quam aliquando tales quasi mi– raculose spírítualíter sanantur» (13). Objectfo 2.a: «Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabítur ei vita peccantí non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis» (14). Ergo est aliquod peccatum ad mortero, quod est. omnino irremis– sibile. , Respondeo : Distinguo sensum : Est aliquod peccatum ad mortero absolute irre– missibile, nego ; est aliquod peccatum ad mortem, ad cujus remissionem non valet oratio cujuslibet, concedo. Peccatum ad mortem, de quo Stus. Joannes, vel esset peccatum apostasiae, vel aliquod aUud peccatum quod veluti in radice yitam spiritualem oocidit. Objectio 3.ª: «rmpossíbile est ením eos, qui semel iluminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et partícipes facti sunt Spirítus Sancti, gustaverunt nihílominus bo- (8) De poenitentia, c. 4; PL., 1, 1343. (9) Epist. 52, ad, Antonian.; PL., 3, 787. (10) De poenitentia, lib. 1, c. 3, n. 10; PL., 16, 489. ( 11) Journel, 1533. (12) Mt., 12, 31-32; et Me., 3, 38; et La., 12, 10. (13) II-II, q 14, a. 3. (14) I Joan., 5, 16.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz