BCCCAP00000000000000000000583
378 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 7, n. 665-668 665. Adversarii.-Sunt Novatiani, secundum quos virtus poeniten– tiae se extenderet ad remissionem omnium peccatorum, non vero potes– tas Ecclesiae. Novatiani praecipue- negarunt extensionem potestatis Ec– clesiae ad remissionem peccati lapsus. Praeterea videntur Novatiani negasse quamlibet remissionem pecca– torum, ita ut aliqua peccata, etiam coram Deo vi virtutis poenltentiae, essent omnino irremissibilia. Montanistae negarunt potestatem remittendi omnia omnino peccata derivasse ad Romanum Pontificem et apostolorum successores. 666. Censura.-Quod potestas Ecclesiae se extendat ad rei:nissionem omnium omnino peccatorum, est de fide definita in Conc. Tridentino, nam Concilium nullam exceptionem aut restrictionem facit. «Si quis dixerit in catholica Ecclesia poenitentiam non esse vere et proprie sacramentum pro fidelibus, quoties post baptismum in peccata labuntur, ipsi Deo reconciliandis, a Christo Domino nostro institú– tum, a. s.» (1). Stus. Gelasius docet: «Nullum est quippe ... qualiacumque sint» (2). Conc. Lateranense IV ait: «Et si post susceptionem baptismi quis– quam prolapsus fuerit in peccatum, per veram potest semper poeniten– tiam reparari» (3). 667. Probatur.-Verba prom1ss10nis et collationis potestatis rei:nit– tendi et retinendi peccata sunt universalissima et amplissima, nec ullam eontinent restrictionem aut exceptionem: «Quodcumque solvéris... Quo– rum remiseritis peccata .. .» ( 4). Praeterea, Christus illam contulit Ecclesiae suae potestatem quam ipse habuit a Patre: «Sicut misit me Pater, et ego mitto vos» ... Jamvero Christus potestatem habuit amplissimam. Cogita parabolas de ove de– perdita, de drachma invento, de filio prodigo, de mullere adultera in pace dimissa, de latrone in cruce admisso ad paradisum, etc. Ergo et illam contulit Ecclesiae. 668. Ex Patribus;- Stus. Ignatius Antiochenus: «Omnibus igitur poe– nitentibus remittit Deus, si se convertant ad unionem cum Deo et ad ,communionem cum episcopo» (5). stus. Polycarpus: «Presbyteri sint ad comtniserationem proni, mise– ricordes erga cunetas ... non severi nimium in judicio, scientes nos de– bitares esse peccati» (6). Stus. Pacianus: «Quaecumque solveritis, inquit, omnino nihil excipit; quaecumque inquit, vel magna vel modica» (7). Tertullianus, antequam ad montanistas confugeret, haec dicit: «Om– nibus ergo delictis, seu carne seu spiritu seu facto, seu voluntate com- (1) DENZINGER, 911. (2) DENZINGER, 167. ·-(3)" DENZINGER, 430. (4) Mt., 18, lB;'Joan., 20, 23; Mt., 16, 16. (5) Journel, 59. (6) Journer, 73. (7) Epist. 3, ad Sympronianum, n. 12; PL., 13, 1071.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz