BCCCAP00000000000000000000583

376 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 6. n. 661-662 2. 0 ) Est necessarium non ex natura sua, sed ex institutione divina. Nam secus semper fuisset requisitum, etiam ante Christum; quaprop– ter ejus necessitas ex eo pendet quod Christus ita instituisset hoc sa– cramentum; quia tamen ex institutione divina factum est ut peccatum, post baptismum commissum, non possit aliter dimitti nisi per hoc sa– cramentum, et sine remissione peccati nequeat ullo modo gratia sancti– ficans haberi, inde sequitur Christum sacramentum Poenitentiae insti– tuisse necessarium necessitate medii. 3. 0 ) Necessarium in re vel in vofo.- Nam caritas perfecta ex ipsa natura hominem justificat. Jamvero Christus, sacramentum Poeniten– tiae instituendo, non mutavit naturam contritionis · perfectae. Ergo et ipsa nunc justificat in quantum ordinem dicit ad sacramentum Poe– nitentiae; quod idem est ac sacramentum Poenitentiae esse necessarium in re vel in voto. 662. Ex Patribus.-Patres verbis sive aequipollentibus sive expHcitis dicunt Sacramentum poenitentiae esse necessarium. a) Verbis aequipollentibus, quando sacramentum poenitentiae ap– pellant «secundam post naufragium tabulam» (18). b) Verbis explicitis: Sic Tertullianus: «Plerosque tamen hoc opus, ut publicationem sui, aut suffugere aut de die in diem differre praesu– mo, pudoris magis memores quam sal11tis ... An melius est damnatum latere quam palam absolví? ... Si de exomologesi retractas, gehennam in carde considera ... » (19). Sic etiam Stus. Hieronymus: «Si enim erubescat aegrotus vulnus medico confiteri, quod ignorat medicina non curat» (20). Sic denique Stus. Ambrosius: «Si vis justificari, fatere delictum tuum. SolVit enim criminum nexus verecunda confessio peccatorum» (21). e) Factis, nam Ecclesia semper sollicita fuit de absolutione mori– bundis impertienda; si igitur alia via salutis adfuisset, talis sollicitudo sensu careret. Sic Concilium Nicaenum: «De his, qui ad exitum veniunt, etiam nunc lex antiqÚa regularisque servabitur; ita ut, si quis egreditur e corpore. ultimo et maxime necessario viatico minime privetur... » (22). Innocentius I: «De his observatio prior durior, posterior interve– niente misericordia inclinatior. Nam consuetudo prior tenuit, ut conce– deretur poenitentia, sed communio negaretur... et duriorem remissio– nem fecit temporis ratio. Sed postquam Dominus noster pacem eccle– siis suis reddidit, jam depulso terrore communionem dari abeuntibus placuit ... Tribuetur ergo cum poenitentia extrema communio: ut homi– nes hujusmodi vel in extremis suis permittente Salvatore nostro a per– petuo exitio vindicentur» (23). ,(18) De poenitentia, 7, 9, 12; STUS. THOMAS, III, q. 84, a. 6; DENZINGER, 807. (19) Journel, 316. (20) Journel, 1375. (21) Journel, 1299. (22) 0ENZINGER,;, 57. (23) DENZINGER, 95.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz