BCCCAP00000000000000000000583
DE EJUS NECESSITATE, th. 6, n. 660-661 375 660. Censura. a) Quod hoc sacramentum sit necessariuin jure di– vino, est de fide def. in Tridentino: «Si quis negaverit • confessionem sacramentalem vel institutam vel ad salutem necessariam esse jure dt- vino, a. s.» (14). ' b) Quod hoc sacramentum sit necessarium necessitate medii, est saltem theologice certum ex eodem Concilio: «Est autem hoc sacra– mentum poenitentiae lapsis post baptismum ad salutem necessarium, ut nondum regeneratis ipse baptismus» (15). Baptismus igitur est neccesarius necessitate medii. Ergo a pari Sa~ cramentum poenitentiae. Utrúm autem hoc sit tantum definitum, aut etiam definitum de fide, aliqui negant, alii vero, et quidem merito, affirmant. Cfr. Censu– ram, thesi 2.ª. c) Quod hoc sacramentum sit necessarium in re vel in voto, cons– tat ex sessione 14, ubi dicit Concilium contritionem perfectam justificare ante actualem susceptionem sacramenti, non vero sine voto ipsius; est etiam theologice certum. · «Docet praeterea, etsi contritionem hanc aliquando caritate perfec– tam esse contingat, hominemque Deo reconciliare, priusquam hoc sa– cramentum actu suscipiatur, ipsam nihilominus reconciliationem ipsi contritioni sine sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse ads– cribendam» (16). d) Quod necessitas confessionis ac proinde necessitas sacramenti poenitentiae constet ex verbis Joannis 20, 22: «Ex institutione sacra– menti poenitentiae jam explicata universa Ecclesia semper intellexit, institutam etiam esse a Domino integram peccatorum confessionem et omnibus post baptismum lapsis jure divino necessariam existere, quia Dominus noster Jesus Christus e terris ascensurus ad caelos, sacerdotes sui vicarios reliquit, tamquam praesides et judices .. . » (17). 661. Probatur. l.º) Est necessarium.-Apostolis concessa est po– testas reniittendi et retinendi peccata. Atqui potestas retinendi esset illu– soria si aliter ac per potestatem clavium peccata dimitterentur. Ergo... Prob. minar.: Potestas, quae peccata retineret, et simul non se ex– tenderet ad impositionem obligationis permanentis in ordine ad nóvam subjectionem peccati ad claves Ecclesiae, esset nulla et illusoria. Ergo, ut non sit talis, requiritur quod potestas retinendi ita intelligatur ut sacramentum poenitentiae sit unica via remissionis peccatorum. Quapropter dicendum est quodlibet peccatum, post Baptismum com– missum, duplex vinculum importare: vinculum scilicet. culpae et poe– nae aeternae, et vinculum subjectionis ad potestatem clavium; primum vinculum solvi potest per contritionem perfectam; alterum vero, non– nisi per absolutionem sacramentalem. (14) DENZlNG:ÉR, 916. (15) DENZINGER, 895. (16) DENZINGER, 807. (17) DENZINGER, 899.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz