BCCCAP00000000000000000000583

374 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 6, n. 656~659 est de domesticis fidei, quos Christus Dominus lavacro baptismi sui cor– poris membra semel effecit... Alius praeterea est baptismi, et alius poeni– tentiae fructus. Per baptismum enim Christum induentes nova prorsus in illo efficimur creatura, plenam et integram peccatorum omnium re– missionem consequentes; ad quam tamen novitatem et integritatem per sacramentum poenitentiae, sine magnis nostris fletibus et laboribus, di– vina id exigente justitia, pervenire nequaquam possumus» (11). 657. Probatur.-Baptisrrius et Poenitentia erunt sacramenta realiter distincta si potestas, et subjectum, et modus exercendus, et forma, rea– liter differant. Atqui ita est. Ergo. a) Differunt potestate, nam potestas remittendi et retinendi pee– cata est jurisdictionalis, quae exerceri debet in solos subditos; e contra potestas baptizandi est potestas administrandi baptismum, quae nullam importat jurisdictionem in eos qui baptizantur, sed tantuni collationem alicujus beneficii. b) 1Jifferunt subjecto, eo quod potestas remittendi et retinendi pee– cata non possit exerceri nisi in eos qui subditi sunt Ecclesiae; potestas, e contra, baptizandi sit in eos qui sunt extra Ecclesfam. e) Differunt modo, quippe potestas remittendi peccata est per mo– dum judicii, non vero potestas baptizandi. d) Differunt materia et forma, ut per se patet. Pars 3.ª: Necessarium necessitate medii in re vel in voto. 658. Explicatio terminorum.-Necessarium necessitate medii est illud quod est via unica ad salutem consequendam; quod proinde, culpabiliter vel inculpabiliter omissum, impedit quominus salus aeterna consequatur. Necessarium necessitate medii potest esse in re, si illud ipsum requi– ratur et non possit per aliud suppleri; in voto, si potest suppleri per aliud; ex natura rei, si id postulet ipsa essentia rei; ex institutione divina, si id institutum fuerit a Deo. Necessarium necessitate praecepti, si non est via unica ad salutem consequendam, et proinde ejus necessitas pendet a voluntate Dei, quae ita rem instituit; in hoc casu non est necessarium nisi quia praecep– tum fuit; et quia praeceptum nobis non obligat nisi in quantum cogni– tum, ignorantia excusat a peccato; quapropter non impedit salutem nisi_ in quantum ejus transgressio constituit peccatunJ, mortale. Sensus thesis est iste: sacramentum Poenitentiae est omnibus, post Baptismum lapsis, necessarium necessitate medii in re vez in voto, non quidem ex natura reí, sed ex institutione divina. 659. Adversarii.-Protestantes. Nam remissio peccatorum fit pe.r fi– dem; fides autem elici potest sine sacramento Poenitentiae. ( lil.') PENZINGER, 895.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz